Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
salutem in omnium saluatore. Quoniam gesta temporum simul cum temporibus elabuntur, gestisque mortalium memória obumbrata, obliuio plerumque nouercatur, prouida racio adinuenit scriptis perbempniter permansuris facta stabilire, que diurnitatem (így) expetunt, et inmutabilem firmitatem postulant et requirunt proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum liarum serie volumus peruenire. Quod constitutis coram nobis magniíico uiro Ladizlao Woyuoda Transiluano et comite de Zounuk, pro se et Ladizlao ac alio Ladizlao filijs suis a parte vna et comite daniele filio Cbel de Kelnuk similiter pro se et Nicolao ac Mycbaele filijs suis,, ac Nicolao filio comitis Salomonis pro se, patre suo et Mycbaele fratre eius, ex altéra ydem Ladizlaus Woyuoda et Comes Dániel ac Nicolaus super quibusdam terris seu possessionibus suis infranominatis concambium seu permutacionemhuiusmodi inter ipsos se fecisse et celebrasse sunt coufessi et coram nobis celebrauerunt in bunc modum dictus scilicet Ladizlaus Woyuoda quasdam terras seu possessiones suas, vnam scilicet Grregorfaya uocatam, cuius medietatem a Tyuan liomine sine herede decedente dixit ad eum legitime esse deuolutam, de qua quartam Margarete et Scolastice filiabus eiusdem Tyuan iure nature debitam pro duodecim marcis fini argenti emit, sicut eedem domine filie Tyuan coram nobis constitute ipsam quartam earum confesse sunt ipsi Ladizlao Woyuode pro ipsis duodecim marcis uendidisse, quas quidem duodecim marcas prefatus Comes Dániel et Nicolaus filius salomouis fratris eiusdem eisdem dominabus plenarie persoluerunt coram nobis. Obligantesque eedem domine ab omnibus racione dicte quarte processu temporum ipsum Ladizlaum Woyuodam uel beredes suos inpetere uel inquietare uolentibus proprijs laboribus et expensis expedire, et in pacifica possessione dicte quarte iudefesse conseruare, alia autem medietas ipsius terre Gregorfaya ad ipsum Ladizlaum Woyuodam pro iusto iudicio suo deuenisset, sicut idem Ladizlaus Woyuoda est confessus. Item aliam terram seu possessionem suam Veresegbaz uocatam in Zekes existentes, cum omnibus utilitatibus, et vniuersis attinencijs earundem sub eisdem metis antiquis et terminis, prout per ipsum Ladizlaum Woyuodam liabite extiterunt et