Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

rendi patris et domini, domini Nicolai Dei gracia Ostiensis et Yelleciensis Episcopi Apostol ice sedis Legati, Cancellario et generáli auditore causarum, Aliquamdiu per partes easdem litigatum fuisset, ad talem mediantibus, Venerabilibus patribus Quinqueeclesiensi et Varadiensi Episcopis, ac Magistro Pau­lo Preposito Colocensi, pro bono pacis concordiam in nostra constituti presencia deuenerunt, uidelicet quod omnia iura spi­ritualia in predicta Capella in eadem Villa Deanus constructa, ad arcbiepiscopum Strigoniensem et Prepositum Posoniensem qui erunt pro tempore, secundum antiquum morém pertineant. Jure autem funerandi et baptizandi predicte Capelle dumtaxat integraliter remanente, quod solus sacerdos predicte ecclesie Sancti Martini debeat exercere, ipseque sit sacerdos ecclesie utriusque ac oblaciones et obuenciones percipere ualeat ad ipsas ecclesias pertinentes. Adiecerunt in super in composicione pre­dicta, quod si contigerit predictum Abbatem Sancti Martini, pro tempore ad dictam Capellam uel Monacbus ipsius Abbatis pro persona sit in prefata Capella de Deanus libere cele­brare, set (így) in omnibus aliis spiritualibus iuribus nulla­tenus se intromittat. In cuius rei testimonium presentes li­teras per Jobannem infrascriptum Notarium seribi, et in lianc publicam formám redigi mandauimus, et Sigilli nostri appensione muniri. Dátum et Actum Posonii, die vicesima quarta Januarii. Pontiíicatus Domini Bonifacii Pape VIII. anno Octauo, Sub Anno Domini Millesimo Trecentesimo se­cundo, Indiccione XV. Et ego Jobannes Rustici de Tuderto Imperiali au­ctoritate Nótárius predictis omnibus interfui et quod supra le­gitur de mandato et licencia ipsius Magistri Altegradi audito­ris seripsi et publicaui meoque signo consueto signaui. Hártyaszeleten fiiggö csinos, teljesen ép s vörös viaszba nyomott pecséttel; az ezen látható paizson kilencz kisebb paizs van ; fölötte bá­rány, és ezen egy sas ; körirata : Nicolaus Ostiensis et Yelleciensis Eps. eredetije a pannonhalmi főapátság lban 41. 0. Közli: Stacliovics Kernig.

Next

/
Thumbnails
Contents