Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
ipsius magistri Thome considerautes, que cum sedula sollicitudine sue persone nobis et sacre Regie Corone nostre exhibuit et impendit et generaliter ad omnia aduersa se pro nobis viriliter opponens et sua exponens fidelitatis seruicia Laude digna extitit prosecutus, que speciali declaracione sermonum pauca de pluribus duximus presentibus annotanda, quod cum diuina annuente clemencia ad serenissimum culmen Regiminis Huogarici accessissemus gubsrnandum. ipse magister Thomas mox nobis adherens et continue absque interpollacione lateri nostro assistens ex multis iniurijs sibi pro nobis illatis penuria et nimia egestate in se et suos affectus nec subsidij a nobis valens habere solamen propter Regni nostri intensum discidium nunquam a nobis extitit separatus. Preterea idem magister Thomas Ewangelice scripture sequens doctrinam se proximos possessiones et cognatos suos pro fidelitate nostre Regie maiestati debita inuasioni perdicioni destruccioni et inopinatis fortune Casibus pro nobis exponere non expauit. Ex quibus nonnulli preter infinita Rerum dampna tormentati, afflicti verbera et ludibria experti nonnulli eciam in ore gladij pro fidelitatibus quibus idem nobis assidue nitebatur complacere sunt occisi. Quid pluraPhic fűit qui sequens nostram Regiam maiestatem. abnegauit semet ipsum suos atque sua. Ceterura cum Matheus de Trinchinio dampnande memorie noster emulus et infidelis aggregata sibi suorum complicum nephanda Caterua contra nostram Regiam maiestatem ausu temerario veniens prope Ciuitatem nostram Cassa vocatam Belli discrimina nobiscum liabere non formidasset ? idem magister Thomas tamquam vas constancie milicie Laurea coronatus cernentibus nobis et tunc nobis assistentibus vniuersis, nec sanguinis effusionem nec mortem expauesscens laudabiliter non sine largi Cruoris sui emanacione dimicauit. In quoquidem Bello dictus Houn sui ipsius nesscius vergens in profundum malorum et plus infidelitat.i quam fidelitati adherere desiderans in opprobrium nostri Regiminis contra nos non destitit rebellare volentes fidelitatum obsequijs ipsius magistri Thome remuneracione Regia correspondere vt ipsius indempnitati per nostram Regiam maiestatem, condecenter consulatur et vt reliqui discant sub principe gracioso deuo-