Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
táti pro quibusdam arduis negocijs ipsorum expediendis, ab eisdem magistris Demetrio, Nicolao et Alexandro filijs Comitis Ale~ xandri prenotatis mille et trecentas marcas fini argenti ad racionem Budensem, et decem pecias pauni Ypri vocati, uecnon quinque equos sexaginta marcas ualentes, asseruerunt et dixerunt plene et integre se iam recepisse preterea partes coram nobis retulerunt quod possessionem ipsorum empticiam Lypoltb nuncupatam cum vniversis vtilitatibus et pertinencijs suis, certis metis et limitacionibus separando in duas eciam partes divisissent ex quibus vna pars, a parte meridionali sita, cum universis utilitatibus suis videlicet simul cum Castro Eluskw nuncupato, specialiter cum terris de iuxta fluuium Topl adiacentibus cessisset magistris demetrio nicolao, et Alexandro filijs Comitis Alexandri prenominatis et per eos eorum posteritatibus perpetuo possidenda. Reliqua vero parte eiusdem terre Lypoltb a plaga aquilonali existente magistris lucbe. petro, demetrio, stepbano et ladislao filijs Comitis petri prelibatis et per eos eorum heredibus similiter cum omnibus vtilitatibus et perti. nencijs suis universis perpetuo possidenda remanente. Mete autem que separant porcionem vtriusque partis in eadem possessione Lypoltb habitam, prout partes dixerunt ab inuicem lioc ordine distinguntur, prima siquidem meta incipit super duas arbores Ilicis a parte occidentali iuxta terram Renoldi quondam palatini Zakula vocatam. deinde per quandam semitam tendit versus partém orientalem, et descendit ad quondam riuulum Triztinik nominatum, ab hinc transeundo ipsum riuulum per eandem semitam ascendit ad quendam montem et eundo paululum in planicie uenit ad quandam viam que venit de villa Chyzete, post hoc eundo per eandem uiam venit ad quendam riuulum Lypolthpotoka appellatum, et ibi transeundo per ipsum fluuium tendit per quemdam monticulum Beercli uocatum, et in cacumine eiusdem monticuli progreditur versus partém aquilonem, et deinde descendendo de eodem monticulo per eandem viam diuertit iterum ad partém orientalem, et uenit ad quemdam riuulum, et deinde diuertendo iterum ad partém aquilonem, per eundem riuulum ascendendo uenit ad quendam fontem qui est iuxta curtem seu sessionem eorundem, et deinde transeundo uenit ad ecclesiam sancti 16*