Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
210. 1311. jun. 13. Az esztergomi káptalan előtt Liptai Ibor és társai, Hont vármegyei Lissó nevű birtokukat Sági Bedének elzálogosítják. Nos Tbeopbylus prepositus et capitulum ecclesie strigoniensis, memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem. Quod ybor filius Gregorij Matbeus filius Serepbel Jacev et Anda filij petri Laurencius filius Lukas nobiles de Liptow, personaliter ad nostram accedendo presenciam dixerunt et confessi sunt terram ipsorum Jure bereditario in Lysso in Comitatu videlicet huntensi ipsos contingentem, cum suis utilitatibus et pertinencijs, ex parte scilicet orientis ultra fluuium potbak uocatum a data presencium per spácium decem annorum pro vndecim marcis plene babitis et receptis, magistro Bede filio Egidij nobili de Saag pignori obligasse, tali condicione interiecta, quod si ipsis decem annis completis cum predictis vndecim marcis redimere non curarent, termino adueniente, extunc cum dupplo redimere tenebuntur, sicut ad hoc se obligarunt liberaliter et libenter, fructus eciam et utilitates seu bedificia, ac Jobagiones cum eadem terra desolata penitus fuerit et destructa, si idem magister Bede super facicm ipsius terre augmentaret seu hedificaret, ydem cum propria pecunia ipsorum termino adueniente redimerent a Comite Bede superius nominato, assumpserunt insuper ipsum magistrum Bede per spácium ipsorum decem annorum et ultra in possessione predicte terre et vtilitatum eiusdem Lysso uocatc conservare et ab omnibus inpetitoribus et molestare uolenlibus expedire suis laboribus et expensis. Dátum in quindenis festivitatis pentecostes. Anno domini M° CCC° vndecimo. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. Ivt. kincst. oszt. N. R. 795. 6. Közli : Óváry L.