Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
139. 1308. máj. 25. A pozsonyi káptalan előtt Olgyai Péter testvérével és fiaival együtt, bankvátai birtokukat Tiborcz jia Péter szolgájuknak ajándékozzák. Vniuersis xpi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum ecclesie posoniensis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie uolumus peruenire, quod magister petrus et farkasius filij Andree de Ogya vnacum fukone et Andicb filijs eiusdem petri ab vna. Item petrus filius Tyburci paruus noncupatus seruiens ipsorum parte ab altéra coram nobis personaliter constituti ydem magister petrus et farkasius, fuko et Andicb memorati confessi sunt oraculo viue uocis, quod quia idem petrus filius Tyburci seruiens ipsorum ipsis fideliter et laudabiliter tam per effusionem sui sanguiuis, quam eciam per aluid seruicium bonorificum a tempore Juentutis sue seruiuisset per seruiciumque eius non dampnum sed semper bonorem et vtilitatem percepissent, quandam possessionariam porcionem ipsorum hereditariam, videlicet totalem porcionem eorum in possessione Bankuatka existentem vnacum locis sessionalibus terris arabilibus cultis et incultis fenetis pascuis pecorum et generaliter cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs, cum quibusdam duabus particulis, videlicet cum recta dimidietate terre symonfelde nominate a parte possessionis nobilium de Tonkuatba et Beluatba cuius mete incipiunt iuxta metas nobilium de villa cbenkez et transit penes possessiones nobilium de Tonkuatlia et Beluatba predictorum et tendit usque metas uille leg, similiter cum recta dimidietate terre Zokfekle nominate a parte possessionis nobilium de villa Zaz, cuius mete incipiunt, iuxta metas prefate possessionis Bankuatba, et transit penes possessionem nobilium predictorum de villa Zaz tendit usque metas ville leg memorate similiter cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs earundem vniuersis, prelibato petro filio Tvburcy seruienti ipsorum et per eum heredibus beredumque suorum successoribus cum permissione et con-