Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
matróna, Domina relicta, quondam Mathey iilii Gregorii de Gych exaltera, ad nostram presenciam accesserunt, et idem Dominus abbas, eadem Domina presente, exliibuit nobis, quasdam patentes literas nostras, super ordinacione possessionis dicti Mathey, in hec uerba. Nos Capitulum Jauriensis Ecclesie (1. ennek 1299-ki oklevelét Hazai Okmánytár VIL köt.) Igitur perlectis et auditis literis huiusmodi, prefata domina Katherina nomine. íilia Pouse de Peech prefatam ordinacionem mariti sui sic factam fuisse asseruit, et per omnia approbauit, volens plenarie premissam ordinacionem, pro salute animarum, tam mariti sui quam sue, per nostras litteras facere confirmari. Confessa est eciam eadem domina, quod primo marito suo prefato, et post mortem eius Abbas et Conuentus Monasterii prenotati sibi in temporalibus sustentacionibus uestibus scilicet et uictibus henigne et honorifice subuenissent propter quod, ipsa domina, sibi apud prefatum Monasterium elegit sepulcrum. Et prefatam possessionem sibi pro dote, et dotaliciis suis assignatam. cum omnibus utilitatibus, et pertinencijs suis, tam pro temporalibus beneficijs a dicto Monasterio perceptis, quam eciam pro spiritualibus remedijs in eterna uita percipiendis, dedit donauit et contulit, Monasterio sepedicto, pacifice et quiete possidendam. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem, ad deuotam peticionem dicte domine presentes concessimus literas nostro sigillo roboratas. Dátum die sabbati post festum sancti Luce euangeliste. Anno domini M° CCC° septimo. Magistris Ladizlao preposito, Mathya lectore, Pabiano cantore et Stepbano custode ecclesie nostre existentibus. Yörös-zöld-fehór selyemről függő pecséttel; eredetije a pannonhalmi főapátság lvtban. YI. E. Közli : Stachovics E.