Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

Chenc iobagionibus castri, ad magistrum Tyboldum hominem Capituli Posoniensis adiungeremus pro reambulanda terra Moruchzygete uocata, quam a comite Abraam de sancto Geor­gio empcionis titulo comparauit et conduxit. Nos uero peticio­nibus suis iustis et legitimis annuere uolentes hominem no­strum predictum cum memoratis iobagionibus Castri Hertlino supradicto dedimus et concessimus qui ad nos reuersi concor­diter nobis et quatuor iudicibus scilicet Comiti Abraam de sancto Georgio. Comiti Jacobo magnó Comiti Farkasio et co­miti Gyliano retulerunt, quod ipsi sub testimonio liominis Ca­pituli posoniensis predictam terram reambulassent et statuis­sent Hertlino iudici, presentibus conmetaneis et vicinis ex ista parte Danuby nobilibus de Guttur ex alia uero parte Re­licta Michaelis filio suo (így) Fridlino Martino claudo Thoma íilio Eugeuch, Stephano filio Penkul et Thoma cognato eius­dem, ac villa Chum nullo contradictore penitus existente, ac ibidem ex una parte terre memorate, nouas metas septem, ex alia uero parte similiter septem nouas metas erexissent, vete­res autem mete terre eiusdem hoc ordine distinguntur prima incipit circa villa Zemet comitis Abrae de sancto Georgio a parte orientali et proceditur uersus meridiem ad vnam pár­nám Insulam et illám transit ad Danubium sopitum et inde vádit ad quandam Insulam nomine Rennek et ab illa proten­ditur uersus occidentem ad Danubium magnum, secundum quod danubius distinguere consueuit et deinde iungitur ad terras Thome et aliorum supradictorum de Yruzwar, a parte uero septemtrionali iungitur ad terras ville Heet comitis Ja­cobi et ad terras nobilium de Churle et sic omnino terminatur. A pozsonyi káptalannak 1306-lian Hertlin pozsonyi bíró kérésére kiállított átiratából, melynek eredetije az orsz. Ívtál* kincst. osztban, N. E. 378. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents