Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
antefatus Johannes f'ilius Ivanka filii Cozme páter diete domine Elene, avus vero [prefati Stephani dicti] \ rdegh sine herede decederet masculina (!), tunc illas possessiones suas universas, que ad suam collacionem rite devolverentur, eidem Nicolao duxisset conferendas, annuerit, tandem vero memoratus dominus Lodovicus rex in pretitulato anno 1368. Domini millesimo tricentesimo octuagesimo (!) octavo preseriptas [literas dicti domini Kar]oli regis paternas sub priori et antiquiori suo sigillo eonfectas ratificando prenominato Andree filio Nicolai actori cum predictis suis fratribus id. quod nusquam ipse filias prefati Johannis filii Ivanka in possessionibus earum paternis in veros lieredes iurium [)aternorum institueret et crearet. pro[miserit] ipsas in successores prefatarum hereditatum paternarum graciose creasset. easdem uti frivolas et inanes cassaverit et annullavérit; tamen quia in predicto 1365. anno Domini millesimo tricentesimo sexagesimo quinto, ante scilicet tempus promissionis ipsius domini Lodovici regis antefato Andree in facto non prefeccionis d[ictarum filiarum] Johannis filii Ivanka in legitimos successores paternos facte idem dominus Lodovicus rex conspeeta fidelitate et fidelium serviciorum laudedignis meritis iamdicti Johannis filii Ivanka de Pelbarthyda per ipsum sue maiestati cum diligenti cura exhibitis et impensis, filiabus eiusdem procreatis et in futurum legitime [procreandis ex] plenitudine sue regie potestatis et gracia speeiali, in quantum id facere potuisset, huiusmodi gráciám, ut si ipsum Johannem divino volente iudicio ab hac luce sine herede masculina (!) decedere contingeret, tunc eedem filie eiusdem in universis possessionibus et possessionariis porcionibus ipsius ubilibet habitis et quovis nominis vocabulo vocitatis tamquam veri et legitimi ipsius Johannis filii succederent. eedemque possessiones paterne ac iura et bona quelibet eiusdem ipsis nobilibus in perpetuam asscriberentur hereditatem. fecisse et confirmasse; nichilominus etenim sepedictus dominus Lodovicus rex cum suis prelatis et baronibus super facto prefeccionis filia[rum in] veros et legitimos successores paternos mature deliberando eandem