Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
predicto domino episcopo per eos f'iende contradiccionis velamine ipsis institissent. ob quam contradiccionem ipsi eosdem magistrum Nicolaum et Dominicum ad predictam nostram congragacionem contra ipsum dominum Demetrium episcopum predictam autem modo premisso prohibitam visu considerando unacum aliis probis viris iuxta regni consuetudinem ad tercium dimiduum quadam silva glandinosa inibi prope adiacenti. quam reambulare minimé atque estimare valuissent. estimassent. Ipsa itaque relacione dictorum nostri et ipsius capituli Chanadiensis hominum percepta, memorati [Johannes et] Nicolaus in persona ipsius domini Demetrii episcopi cum literis procuratoriis eiusdem in nostram consurgentes presenciam prescripte inhibicionis rationem scire postularunt Nicolao et Dominico prenotatis. Quo audito idem magister Nicolaus pro se personaliter, pro ipso verő Dominico fratre suo cum nostris literis procuratoriis exsurgendo responderat ex adverso, quod ipsi super iam dicta terre particula literas haberent efficaces, in termino ulteriori per nos ipsis dando exhibendas. Ideo nos commiseramus, quod iidem magister Nicolaus et Dominicus prescriptas eorum [literas] super premissis confectas in octavis festi beati Michaelis archangeli tunc venturis cum iudieio trium marcarum eo, quod dic-tas suas literas nec tunc in presenti. nec in secunda. nec in tercia nostris eongregationibus proxime per posset, iudicarant in curia regia nostri in presencia contra prefatum dominiumDemetrium episcopum, similiter sua instrumenta in premissis producere debentem exhibit coram nobis. Et cum tandem ab eisdem octavis ipsi instrumentales exhibitiones quibusdam porogationum cautelis intervenientibus mediantibus literis nostris prorogatoriis ad presentes octavas devenissent, ipsis denique occurentibus magistro Jo- 1hanne canonico et decano predicte ecclesie Waradiensis et Nicolao germano Egidii pro prefato domino Demetrio episcopo eclesie Waradiensis cum procuratoriis literis ecclesie eiusdem Waradiensis ab una, item annotato