Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
231. 1467. Pétervárad, júl. 21. István kalocsai érsek ángyától, Várdai Miklós özvegyétől visszakéri a nála letett 4 ezer forintot, azonkívül ezüst holmikat kér, hogy Miklós erdélyi vajda esküvőjén illően jelenhessen meg. Generosa domina mea carissima. Siatis (!), quod in presenciarum maximas necessitates liabemns ex parte pecuniarum et nullomodo illis pecuniis, quás apud vos reposuimus, carere possumus, pro quibus misimus ad vos et ad reportandas nobis predictas pecunias istom (!) venerabilem virum Osvaldom (!) archidiaconom (!) katedralem et canonicum ecclesie nostre Bachiensis fidelissimum hominem nostrum, neque Gregorium de Lewe, vei Ladislaum de Strite, qui illas pecunias vobis portaverunt, illac mittere possumus, quoniam iIli ambo, ut scitis, ex hoc seeulo decesserunt. Ideo rogamus vos diligenter, quatenus illos quatuor milia flor. aput (!) vos repositos plenarie et sine defectu ad manus predicti Osvaldi archidiaconi tradere debeatis et per ipsum nobis transmittere nullo modo postponatis et in hoc nullo modo secus faciatis. Preterea argenteria omnia, cupas et lavatorium, cantros, flascas et omnia similia similiter per ipsum, aut Johannem de Rosvagh, secundum informacionem ipsius archidiaconi similiter nobis dirigatis, quia per magnificum dominum Nicolaum wayvodam ad nupcias suas ad festőm (!) Assumpcionis Marié invitati sumus, et statim post illas nupcias vobis dicta argenteria remittemus. Omnia tamen nobis in Registro dirigatis. Secus, si nos diligitis, non faciatis. Et quidquid idem Osvaldus archiadiaconus vobis dixerit, tamquam proprie persone nostre credatis. Scripsi manu propria in castro meo Waradino petri, feria tercia proxima post festőm (!) Divisionis Apostolorum 1467. Stephanus Archiepiscopus Colocensis manu propria.