Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)

movebimus iter nostrum versus regiam Maiestatem. Credat d. v., quod eciam in partibus superioribus, ubi pro expe­dicione sacre Corone ambulavimus, fuinius sani et redimus illinc cum magnó gaudio, quia ab imperatore sacram Coronam reportavimus et in omnibus ad yota serenissimi domini regis nostri labores successerunt. Ceterum ecce direximus egregium Ladislaum Strythey ad partes Iran­silvanas in certis expedicionibus rerum nostrarum, con­sequenterque et ad d. v. Rogamus igitur, ut currum unum cum equis detis ad manus suas. Nam commisimus sibi, ut filiam condam magnifici Georgii bani, cuius fuerat Balwa­nus, in curru ipso ad vos educat secum una. Yestra autem dominacio ob amorem nostri teneat eam apud manus suas cum decenti honore. Nos quidem eius curam omnimodam portabimus. Plura referet ipse Ladislaus nostri parte, cuius verbis fidem adhibere velitis. Ex Colochya. secundo die festi Transfiguracionis Domini, anno eiusdem etc. LX-mo tercio. Stephanus Archiepiscopus Colocensis etc. (Kivül:) Generose domine Katlierine relicte condam Nicolai filii Nicolai de Warada, Glossi (!) nostre carissime. Papirra írva, kivül papirra rányomott pecséttel: Missil. n. 87. 222. 1463. Zágráb, nov. 12. István kalocsai érsek megbízó levele Szilágyi Gergely tisztviselője részére, akit ángyához, Várdai Miklós özvegyéhez küldött. A megbízó levélben egyéb családi vonatkozású ügyeket is érint. Generosa domina, Glos nostra carissima. Remisimus ecce liunc nobilem Gregorium Zylagy familiarem nostrum communem, per quem d. v. de nostra intencione plura nunciavimus. Hys igitur, que idem nomine nostro d. v. relaturus est, fidem indubitam adhibere velitis, tamquam nostre proprie persone. Dátum in Zagrabya, secundo die

Next

/
Thumbnails
Contents