Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)

rem prefate aecionis, sive intencionis dicte domine Ely­zabeth ac interrogatoriarum subsequencium diligenter examinavimus et interrogavimus, quod si condam nobilis Georgius de Ramochahaza porciones suas possessionarias in possessione Beztrec-z liabitas eisdem domine Elyzabeth et Anne testamentaliter legasset et commisisset. Ceterum interrogavimus eosdem testes, quod si soluc-io quindecim florenorum auri dictam dominam Elyzabeth concerneret. Testes vero fassi sunt in hunc modum: Primus testis Jacobus de Ramochahaza fassus interro­gatus, quomodo ipse bene scit, quod porcio possessionaria Beztrecz fűit condam nobili Georgio de Ramochahaza pro pignore posita et lite vertente inter ipsos conposita fuerat pro quindecim florenis auri et ipse condam Georgius pre­dictam porcionem possessionariam impignoraticiam in agone mortis testamentaliter legavit sue filie Elyzabeth consorti condam Georgii de Gersano. Item Johannes de Ramochahaza fassus interrogatus, quomodo ipse presens fűit. quando condam nobilis Georgius de Ramochahaza in agone mortis sue porcionem suam possessionariam impignoraticiam in Beztrecz habitam pro tredecim florenis auri positam filie sue Elizabeth legavit testamentaliter. Item Susanna consors eiusclem Johannis fassa est similiter. Item Stephanus Chomos fassus est similiter. Item Elyzabeth consors eiusdem fassa est similiter. Item domina Sophia consors I home de Ramochahaza fassa est. ut primus testis fatetur. Item domina Affra relicta condam Johannis de eadem Ramochahaza fassa interrogata. quod ipsa presens fűit, quando predictus condam Georgius porcionem posses­sionariam in Beztrecz domine Elyzabeth legavit testamen­taliter. Item domina Barbara consors condam Jacobi de Ramochahaza fassa est similiter. — Item domina Apolina consors Ladislai de Ramochahaza fassa est similiter et clis­posicionem pro quindecim florenis auri factam scit vera­sciter.

Next

/
Thumbnails
Contents