Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
Ladislaus, Dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex, Austrieque et Stirie dux, necnon marchio Moravie etc. universis et singulis nobilibus et alterius cuiusvis status possessionatis hominibus comitatus Bachiensis salutem et gráciám. Intelleximus satis displicenter, quomodo in certis partibus nostris inferioribus exorte hoc tempore discordie non modo sopirentur, sed eciam vigentibus ex diversis partibus periculis partim a Turcis, partim A ero a nonnullis novissime consurgentibus emulis augerentur. Cum autem fidelis noster reverendissimus in Christo páter dominus Stephanus archiepiscopus Colocensis, secretarius cancellarius noster, in partibus illis nullám omnino municionem aut castri, aut castelli habeat, in quibus bona ecclesie sue ac populorum et jobagionum suorum tueri et conservare possit. Cumque in arduis negociis nostris occupatus sit, occupari quoque per certa tempóra debeat, nolumus ipsum propter absenciam suarn et in serviciis nostris existentem per quempiam aut dampnificare, aut reditus ecclesie sue privari, quare fidelitatem vestram requirimus eidem seriose commitendo, quatenus prefato domino Stephano omni favore et auxilio ac juvamine cum omnibus populis et iobagionibus vestris in eo esse debeatis, ut ipse in oppido Bachiensi eastellum ac fortalicium erigere valeat, unde bona ecclesie et iobagionum suorum adversus omnes impugnatores tueri et defendere possit, scituri, quod si intuitu nostri in erigendo ipso castello cum populis et iobagionibus vestris opem et auxilium tuleritis, non főre oblivioni apud nos, sed vobiscum maiestatem nostram ita acturam, ut favorem nostrum regium et benignitatem regalem merito experiri possitis, quam ut adipiscamini, iterato vos requirimus vobis committendo, ut amore nostri aliud non feceritis. Recommendamus vobis interea ipsum dominum Stephanum Eredetije papiron, alsó részének hiányával: Miseell. n. 70. — Dátumának meghatározásához tudnunk kell, hogy Várdai István 1457-ben lett kalocsai érsek.