Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
fatis, nobisque scriptotenus sub sigillis vestris in tempore intimetis, per quantum tempus ipsas trewgas habere vultis. Sciatis autem, quod si aliquam addicionem addideritis, Turci ipsas trewgas non acceptabunt, ipsi aliquam addicionem addere nolunt, nisi per omnia illo modo, quem per prius eedem trewge conposite fuerunt; ergo mittamus in tempore ad imperatorem. ut demus ei relacionem perfectam, idem gentes suas movendo dictam Albam obsidebit per terram et aquam, qui si termino per unam dietam movebitur, quicquit faciamus, certe amplius ipsum revertifacere non poterimus quoquomodo. Igitur iterum dicimus v. f., ut causa Dei Christifideles non perdatis, insistatis ad lianc rem citissime, quantum poteritis, nam propter nostra erimina nullus de genere eorum tantum apparatum et tantum exercitum habuit, sicuti is modernus imperátor, regnum autem Hungarie contra eorum apparatus paratum non est, ergo mittatis pro dicto domino comite Bistiiciensi, ut citissime descendat et in Zegedino congregacionem celebret cum dominis prefatis et divulgetur nostrum existentem hic in propinquo, quousque Deus tribuet, ut trewge componantur, quibus conpositis iterum redire poteritis, quo volueritis. Si autem pro peccatis nostris ipse trewge conponi non poterint, melius est, ut in propinquo sitis, ut si Turci galeas per Danubium adducere ceperint sub Albam, ne decipi vos contigat, qui multum minabunt, ut galeas ipsorum apportant, quod et nos multum timemus. Melius igitur est, ut conveniatis ad Zegedinum, ne decepti esse videamur tani nos, quamque v. f. cum aliis dominis, fratribus suis prefatis. Dátum in Zenderew, feria sexta proxima post festum Rogacionum, anno Domini CCCC-o L-mo quarto. Georgius Dei gracia regni Rascie despotus et Albanie dux etc. (Kivül:) Magnifico domino Ladislao de Gara, regni Hungarie palatino. fratri nostro carissimo. Eredetije papirra írva, pecsét nélkül: Missil. n. 62. — A nádor e levelét Várdai Istvánhoz küldhette betekintés végett.