Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)

literas et homines, secl tamen non vestra ammiratur (!) do­minacio, quod nos unum vei duos ex nobis ad vestram non destinavimus dominacionem, quia nos omnino sumus spo­liati in montibus et in silvis fuimus vacantes, ergo vestre non valuimus destinare domi nacioni. lgitur per latorem presencium vestre litere rescribimus dominacioni, quatenus inter omnia alia dampna sumpmus (!) perpessi per Nico­laum Garasda et Johannem Moroch dictum vei familiarem ipsorum ducentorum pecorum. bovorum et vaccarum et centum ovium ac centum et decem scrofarum vei porco­rum, necnon vestimentorum, frugum et aliorum alimen­torum deportacione centum florenorum dampna, et sedecim florenorum tunellarum vini emtum ebiberunt; et eciam nostramque parochialem transire non valemus ecclesiam. quia unum ex nobis vulneris sagitarum sauciaverunt; quod maius est: in territorio vestre montis vinee existentes liberam habuerunt emcionis et vendicionis facultatem, sed nunc unus jobagio de Barluch, in vestra (!) monte vineam habens hominem interemit et judex de eadem in predicta monte vestra vineam interdixit, ut nec vendere, nec emere deberent, ergo quia nos vestram servaremus libertatem. lgitur ipsi multum nobis minantur, quia quos inter nos in­venire possunt, horum manus amputarent et Johannes Sarazenus ac fráter eiusdem omnes silvas in territorio montis vestre Magnificencie existentes penitus desolaverunt. Sripta in villa vestre magnificencieHodos vocate( !),sabato(!) proximo post festum conversionis beati Pauli apostoli. ) r a n­Cetera lator. Hic Jobagiones vestre (!) de Hodos. (Kivül:) Magnif'ico viro domino eorum, domino Ladis­lao filio Ladislai de Bathmonostra, domino eorum me­tuendo . . . dentur. Eredetije papírra írva, hátlapján pecsét nyomával: Missil. 11. 57.

Next

/
Thumbnails
Contents