Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
inclusive debitis et consuetis terminis et dilacionibus preeedentibus, ut moris est, proeessuri et proeedi, visuri, aliasque dieturi, faeturi, allegaturi, audituri et recepturi, quod iustum fuerit et ordo dictaverit raeionis, certificantes niehilominus eosdem eitatos et eorum quemlibet, quod sive in dicto citacionis termino eomparare curaverint, sive non, nos niehilominus vei surrogandus prefatus ad partis coram nobis comparentis et causam seu causas huiusmodi prosequi curantis instanciam ad premissa omnia et singula ac alias procedemus seu procedet iusticia mediante, ipsorum citatorum absencia seu contumacia in aliquo non obstante. Et insuper attendentes, quod causa huiusmodi coram nobis indecisa pendente nichil sit in partibus innovandum seu attemptandum. vobis omnibus et singulis supradictis, quibus presentes nostre litere diriguntur, eadem auctoritate apostolica committimus et mandamus, quatenus post legitimam dicte citacionis execucionem reverendo patri domino episcopo Varadiensi, suisque in spiritualibus vicario et officiali generáli ae universis et singulis dominis officialibus, judicibus, commissariis, delegatis, subdelegatis, ordinariis et extraordinariis, quaeumque auctoritate fungentibus, necnon Michaeli archidiacono et Georgio ac Johanni fratribus ex adverso principalibus, omnibusque aliis et sin gulis, quorum interest, intererit, aut interesse poterit quomodolibet in futurum, quibuscumque nominibus censeantur, de quibus pro parte domine Margarete et Ladislai eius filii principalium predictorum vigore presencium super hoc fueritis requisiti, seu altér vestrum fuerit requisitus, inhibeatis, quibus et eorum cuilibet nos eciam tenore presencium inhibemus, ne ipsi seu eorum altér in causa huiusmodi in nostre symonorius apostolice iurisdiccionis ac litispendencie vilipendium et contemptum et dictarum domine Margarete relicte et Ladislai eius filii principalium preiudicium quitquam per se vei alium seu alios publice vei occulte, direete vei indirecte, quovis quesito colore attemptare seu innovare presumant seu presumat, quod si semel factum fuerit, id totum revocare et in statum pristinum reducere curabimus iusticia mediante. Diem vero citaci-