Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
literas, scripturas, acta, ac tirata processus instrumenta. privilegia et munimenta causam huiusmodi concernentes seu concernencia, pro cognicione cause huiusmodi necessarias seu necessaria, vei eciam facientes seu faciencia et sine quibus de ipsius cause meritis plene liquere non posset, quapropter fuimus pro parte dictorum domine Margarete relic-te et Ladislai eius filii principalium debita cum instancia requisiti, quatenus sibi de opportuno remedio providere ac literas compulsorias in talibus fieri solitas extra Romanam Curiam et ad partes in forma solita et consueta decernere et concedere dignaremur. Nos igitur Petrus Martini de Caveisrubeis auditor prefatus attendentes requisicionem huiusmodi fore iustam et consonam racioni ac quod iusta petenti non est denegandus assensus, bonique iudicis sit cuncta rivari. ne occasione occultacionis jurium parcium predictarum aut alterius earundem veritas facti obumbretur et justicia valeat deperire: Idcirco auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa vos omnes et singulos supradictos et vestrum quemlibet insolidum tenore presencium requirimus et monemus primo, secundo. tercio et peremptorie. vobisque nichilominus et vestrum cuilibet insolidum in virtute sancte obediencie et sub infrascripta excommunicacionis pena distric-te precipiendo mandamus, quatenus infra sex dierum spácium [post presentacionem] seu notificacionem presencium vobis aut alteri vestrum factas immediate sequencium, et postquam pro parte dictorum domine Margarete et Ladislai [eius filii] principalium vigore presencium super hoc fueritis requisiti. aut aliquis vestrum f'uerit requisitus, quorum sex dierum, duos pro primo, duos pro secundo. reliquos duos dies vobis universis et singulis supradictis ac vestrum cuilibet pro tercio et peremptorio termino ac monicione canonica assignamus, prefatos dominos prelatos, judices, officiales, commissarios, delegatos, subdelegatos ordinarios. extraordinarios. collegia, capitula. notarios et tabelliones publicos, aliasque personas tam ecc-lesiasticas, quam seculares et lóca alia per latorem presencium vobis nominandos, nominandas et nominanda personaliter accedatis, seu unus vestrum accedat ita tamen,