Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
justicie complementum exhibebitur, dictante juris equitate. Preterea quia prefati populi et jobagiones annotati domini Stephani cardinalis in dicta possessione sua Gardon commorantes a solucione cuiuslibet tributi tam de personis propriis, quam de rebus et bonis eorum quibusvis fieri debente penitus exempti esse perhibentur, ideo vobis universis et singulis, tributariis nostris scilicet et aliorum quorumcunque in terris et super aquis ubilibet constitutis et existentibus, presencium noticiam habituris similibus nostris regiis damus in mandatis, quatenus a prefatis populis et jobagionibus in dicta possessione Gardon commorantibus, hominibusque et familiaribus ac rebus et bonis eorum in locis dictorum tributorum tam nostrorum, quam aliorum quorumcunque in eundo et redeundo atque pausando contra huiusmodi libertates eorum nullum tributum, nullamve tributariam solucionem petere et exigere, petique et exigi facere aliquatenus presumatis. Ubi autem quipiam ex vobis secus in premissis facere attemptaverit, extunc serie presencium committimus fidelibus nostris comitibus vei vicecomitibus et judicibus nobilium illorum comitatuum, in quibus forsitan huiusmodi mandata nostra non observarentur, ut ipsi scita prius superinde mera veritate, vos et quemlibet vestrum ad premissa facienda et observanda non sine vestris dampnis et gravaminibus in talibus fieri solitis arctius compellant et astringant auctoritate nostra regia, presentibus ipsis in liac parte attributa et justicia mediante, secus ergo non facturi. Presentibus perlectis, exhibenti resti tutis. Dátum Bude, die dominico proximo post festum beati Mathei apostoli et evangeliste, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono. Hártyán, alul pecsét nyomaival. 3, 1354. Közli: Koszeghy S. 20. 1469. Buda, nov. 23. Mátyás király a pécsi káptalant és több baranyamegyei nemest Várdai Miklós és Simon elleni ügyükben meg nem jelenésük miatt bírságolja. Nos Mathias Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. damus pro memória, quod Georgius litteratus de Syde pro Nicolao et