Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

prefatos Georgium de Gwlahaza, aliosque omnes et singulos utri­usque sexus homines, huiusmodi scilicet debitores ac dampnorum et iniuriarum illatores decernere, dareque dignaremur. Nos autem attendentes huiusmodi requisicionem fore iustam et racioni consonam, et quod iusta petenti non sit denegandus assensus, requisicionibus huiusmodi inclinati vestre igitur et cuius­libet vestrum devocioni in solidum in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena, quam in vos, sew alterum vestrum huiusmodi mandatum nostrum exequi recusantem sew excusantem trium dierum canonica monicione premissa a die exhibicionis presencium vobis fiende ^computando ferimus, in liiis scriptis districte precipientes committimus et mandamus, quatenus mox visis presentibus ac diw (így) et quandocum presentibus fueritis requisiti aut altér vestrum fuerit requisitus, ad prefatos Georgium de Gwlahaza aliosque utriusque sexus homines, huiusmodi scilicet debitores ac damnorum et iniuriarum illatores personaliter acce­datis, ipsosque nominatim auctoritate nostra diligenter requi­ratis et amoniatis (így), quos et nos tenore presencium sic requiri­mus et monemus, ut ipsi infra quindencim dierum spácium a die huiusmodi vestre [monicionis] et requisicionis de ipsis fieri (így) conputando, quorum dierum quinque pro primo, quinque pro secundo et reliquos quinque clies pro tercio ac ultimo et peremptorio termino monicioneque canonica et sub excommunica­cionis pena eisdem presentibus prefigimus et assignamus, quam in eos, nisi fecerint, que ipsis in hac parte mandamus, dicta monicione canonica premissa ferimus in hiis scriptis, de prefatis pecuniarum quantitatibus, aliisque rebus et bonis atque debitis eisdem querulantibus satisfacere debeant et teneantur. Qui si id fecerint, bene quidem, alioquin elapso dicto quindecim dierum spacio eosdem. per vos scilicet nominatim et in specie monitos et requisitos, rebellesque et contumaces in vestris et cuiuslibet vestrum ecclesiis singulis diebus dominicis et festivis infra missa­rum solemnia, dum maior in eisdem ad divina audienda populi convenerit multitudo, pulsatis campanis, candelis accensis ac demum extinctis et in signum malediccionis eterne in terram porrectis excommunicetis et excommunicatos publice clenunccietis et faciatis ab aliis denuncciari tamdiu, donec premissa adimplere curaverint effective et de eorum absolucione vobis constiterit

Next

/
Thumbnails
Contents