Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

1480. regia, in presencia scilicet fidelis nostri rnagnifici comitis Stephani de Bathor, iudicis curie nostre mota fuerat, preíata domina Ursula ex eo, quod procurator ipsius exponentis, cui curam uni­versarum causarum suarum submiserat, non iuxta informacionem sibi datam, sed longe aliter in iudicio respondisset, certas literas­eiusdem iudicis curie nostre adversus ipsum exponentem in octavis festi beati Michaelis archangeli, in anno Domini millesimo qua- | dringentesimo octogesimo sexto transacto preteriti reportasset, (]ue iuribus et iusticie prefati exponentis non solum dampnum r j verum eciam preiudicium forent allature. Cum tamen, si prefatus 1 procurator dicti exponentis in causa prescripta iuxta informaci­onem sibi datam respondisset, superasset (így) se idem exponens et causam suam adversus dictam dominam Ursulam de facili defendere potuisse posseque superaret (így) eciam de presenti- i Quare supplicatum extitit per maiestatem nostram sibi circa premissa opportune provideri. Nos igitur, qui casus nocivos sub­ditorum nostrornm, et presertim cos, qui in iudiciis insperato contingunt, per opportuna remedia in melius reformare soliti sumus, accepta supplicacione huismodi maiestati nostre propterea porrecta, id prefato exponenti ex gracia nostra speciali duximus ^ annuendum et concedendum, ut ipse, non obstantibus prescriptis literis dicti iudicis curie nostre, in causa prescripta in octavis festi beati Michaelis archangeli proxime affuturi coram nostra personali presencia nóvum iudicium recipere valeat atque possit. Immo annuimus et concedimus presencium per vigorem. Quocirca fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente unus ex iuratis nobilibus in comitatu Posoniensi iuxta vim et for- 1 mam novi et generális decreti nostri electis, tanquam homo noster regius memoratam dominam Ursulam ad prescriptas octa­vas festi beati Michaelis archangeli causa in prescripta nóvum i iudicium recepturam, racionesque et allegaciones suas dicturam et facturam, literasque, et literalia sua instrumenta, si quas et que in matéria ipsius cause pro se baberet confectas et emanata, producturam, in quo eciam termino prefatus quoque exponens cum omnibus iuribus, privilegiis et documentis suis, quibus causam suam firmiorem facere posse contidit, per se, vei procu­ratorem suum legittimum comparere tenebitur, nostram persona-

Next

/
Thumbnails
Contents