Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

gráciám. Exponitur nobis in personis Johannis et Georgii de • Swran, quod quamvis alias Egidius de Charnawada iuxta con­tenta literarum vestrarum fassionalium pariter et obligatoriarum paria literarum metalium possessionis Balase vocate in comitatu de Beregh existentis sub penis et obligaminibus succubitus duelli in eisdem literis vestris clarius expressatis eisdem exponentibus ' dare assumpserit, tamen idem Egidius transgressis premissis obli­gaminibus suis in predictis literis vestris specificatis termino in prefixo, videlicet in festő beati Michaelis archangeli in anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo preterito paria literarum metalium antefate possessionis Balase coram vobis, ' ut debuisset, eisdem exponentibus dare recusasset, se in penis et obligaminibus in prescriptis literis vestris denotatis aggravari permittendo. Unde si iuri consonaret et equitati videretur, extunc ipsi exponentes ad premissa obligamina antefatum Egidium contra se legittime facere vellent evocare. Et quia idem Egidius ad pre­missa evocandus fore videbatur, pro eo fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente unus ex electis et iuratis nobilibus comitatus de Beregh, tanquam homo noster evocet * prefatum Egidium de Charnawada ad premissa obligamina sua contra annotatos exponentes ad octavas festi beati Michaelis • archangeli nunc venturas nostram personalem in presenciam t racionem superinde redditurum, et posthec huiusmodi evocacionis seriem cum evocati nomine octavas ad predictas eidem nostre personali presencie fideliter rescribatis. Dátum Bude, in vigilia festi visitacionis beatissime virginis Marié, anno Domini mille­^ simo quadringentesimo octuagesimo octavo. — Nos itaque prein­sertis preceptis et mandatis vestre serenitatis obedientes, ut tenemur, unacum Gabriele de Hethe, uno ex electis et iuratis f nobilibus dicti comitatus de Beregh, tanquam homine vestre sere­nitatis unum ex nobis, videlicet fratrem Martinum presbiterum ad premissam evocacionem exequendam nostro pro testimonio duximus destinandum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis ad fidem eorum prestitam uniformiter retulerunt eo modo, quod idem homo vestre serenitatis ipso nostro testimonio presente feria secunda proxima ante festum beate Marié virginis de nive pro­, xime preteritum prefatum Egidium de Charnawada in porcione 1468.. szept­29. aug. 4-

Next

/
Thumbnails
Contents