Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

nes cle Kyswarda taxam extraordinariam imposuisset, in quibus pro certa sui parte extorqui fecisset, sed non omnes, pecudes autem et pecora idem Johannes depelli fecisset; item Paulus Hormos de Komoro commetaneus iura tus fassus est auditu, quod Johannes de Kyswarda ad porciones dicti Aladarii taxam im­posuisset extraordinariam, sed nesciret, quantum ex eisdem ex­torxissent; item Stephanus Hormos de Komoro commetaneus iuratus fassus est auditu sicuti Paulus Hormos; item Johannes de Jeke commetaneus iuratus fassus est scitu, quod a familiari Johannis de Kyswarda audivisset, ut idem Johannes de dicta Kyswarda ad porcionem possessionariam in Ayak et Patrah habi­tam ipsius Aladarii taxam imposuisset, et ex eisdem quadra­ginta trés florenos exegisset, insuper pecudes et pecora dicto­rum jobagionum depelli et abigi fecisset; item Johannes Lewew commetaneus iuratus fassus est scitu sicuti Johannes de Jekee; item Nicolaus Salanczy de Jekee vicinus iuratus fassus est scitu, quod Johannes de Kyswarda super porcionibus possessionariis in possessionibus i\.yak et Patrah vocatis, porcione videlicet dicti Aladarii de Kyswarda taxam extraordinariam imposuisset, ex eisdemque idem Johannes pro certa sui parte ab eisdem jobagionibus extorxisset et pro residuitate pecudes et pecora eorundem jobagionum ipsius Aladarii idem Johannes per fami­liares suos depelli et abigi fecisset, et insuper per Mathiam Kolya in Ayak commorantem in dicta taxa recepisset florenos sex; item Ladislaus de Baka, Petrus de Lewew vicini, item Thomas de Jekee, Johannes Bwlhy de Lewe, Laurencius Zews de Thas, Ladislaus Porkoláb, Stephanus Sowago, Stephanus Herdewk, Petrus Bodolay de eadem Thas commetanei et iurati fassi sunt scitu, quod postquam Johannes de Kj swarda porciones possessio­narias ipsius Aladarii Ayak et Patrah occuppasset, statim post occuppacionem taxam extraordinariam ad ipsos imposuisset, et pro certa sui pjrte super jobagiones extorxisset, et dum pro residuitate eiusdem taxe familiares dicti Johannis de Kyswarda de territorio possessionis Ayak pecudes et pecora dictorum joba­gionum ipsius Aladarii in dicta possessione Ayak commorancium depelli et abigi voluissent. tunc pastores sew custodes pecorum in eosdem insurrexissent ac equos eorundem familiarium saucias­sent et vulnerassent; item Johannes de Bamochahaza et altér

Next

/
Thumbnails
Contents