Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

220. 148o. Buda, szept. 3. Mátyás király az Újhelyi Péter megöle­tése ügyében Csarnavodai Egyed részére kiadott királyi kegyelem­levelet és a leleszi konvent előtt létrejött egyezséget Csarnavodai Egyecl részére átirja. Nos Mathias, Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. memo­rie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis, quod Egidius de Charnawada iuxta continenciam alia­rum literarum nostrarum citatoriarum. ipsam cita[cionem] hic Bude coram nostra personali presencia facie ad faciem factam fore deno[tancium] feria sexta proxima post festum beati Egidii abbatis in figura iudicii eiusdem personalis presencie nostre personaliter comparendo, contra Ladislaum de Tharkan proposuit eo modo, quomodo quedam due litere, una scilicet nostra super [gracia per] nos eodem Egidio, capitique [et] possessionibus porcionibusque et iuribus possessionariis, necnon rebus et bonis suis quibuslibet super nece seu interempcione Petri de Wyhel facta, alia vero conventus ecclesie de Lelez exp[editoria] heredum [et] successorum [prefati] condam Petri de Wyhel super eodem facto data, ambe utputa in papiro patenter emanate ipsum Egidium concernentes erga ipsum Ladislaum de Tharkan haberentur, quas idem Egidius ab eodem Ladislao [de Tharkan] vellet rehabere iure ad[mittente]. Quo audito prefatus Ladislaus modo simili personaliter in eandem nostram personalem exur­gendo presenciam respondit ex adverso, [quod] bene verum foret, ut prescripte litere nostra, ut prefertur, graciosa et dicti con­ventus [expeditoria] erga ipsum haberentur, [quas ipse] non [in specie, sed] paria earundem in transumpto litterarum nostrarum eidem Egidio dare promptus esset et paratus, ibidemque ipsas ambas literas nobis presentavit, quarum unius videlicet [nostre graciose tenor talis est:] Mathias, [Dei gracia rex Hungarie, DalmacieJ Croacie etc. significamus tenore presencium, quibus expedit, universis, quod nos de benignitate [nostra regia,] qua delinquentibus veniam et lapsis sublevamen solemus inpendere, iurisque [rigorem interdum] lenitate misericordie consue[vimus szept. 2. Buda, 1467. jan. 24. és márcz. 28. között. ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA. XI. K. 26

Next

/
Thumbnails
Contents