Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
218. 1484» Lippa, decz. 29. Kinizsi Pál levele Várdai Miklós bodroghmegyei főispánhoz, melyben felszólítja, hogy különféle kártételek ügyében szolgáltasson elégtételt. Egregie amice dilecte. Audimus, qualiter nobilibus illius comitatus de Bodrog plurimas iniurias et nocumenta inferretis jobagiones quorundam violeníer et absque aliquo iure asportantes, et quod possessiones aliquorum occuparetis in preiudicium et dampnum ipsorum nobilium non modicum. Et quia constat vobis bene, quod honorem illius comitatus fratri vestro Alladario nos contulimus, non tamen propter boc, quod exinde iniurie inferrentur aut nocumenta sed pocius pro eo, ut iuribus illius comitatus magis provideretur, ideo requirimus vos et amonemus, quatenus a talismodi operibus desistere et cessare, ac de iniuriis et nocumentis illatis cuilibet satisfactionem impendere velitis. Quoniam si hoc in aures regie maiestatis pervenerit, de facili servicium fratris vestri periclitabitur, et aliud est, si cessare nolueritis, mox illum honorem comitatus de Bodrog a manibus vestris occupari faciemus, disponemusque parvo intervallo apud regiam maiestatem, quod ex quo in domo vestra bella geritis, ut et in campo bellum geratis. Ex cuius tamen induccione illa, que de vobis audiuntur, facere presumitis? Dum autem literas istas vobis scribere institueramus, talihora nobiles Johannes de Zenthlazlo et Michael de eadem familiares nostri, ac Michael Pocz super vos similia conquesti sunt. Dátum in Lyppa, in festő beati Thome presulis, anno Domini etc. LXXX-mo quarto. Paulus de Kynys Comes Themesiensis. Kívül: Egregio Nicolao de Kyswarda comiti comitatus de Bodrog amico dilecto. Papiron, zárlatán zöld viaszba nyomott pecsét nyomaival. 3. 1453. Közli: Illéssy J.