Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

206. 1484. Buda, jan. 14. Mátyás király Várdai Mátyást váczi préposttá és kanonokká kinevezvén, a váczi püspök és káptalan útján javadalmába kánonilag beiktattatja. Commissio propria domini regis. Nos Mathias, Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis, quod nos inducti preclaris meritis et singu­laribus virtutibus egregii Mathie de Warada, quibus ipsum plurimorum commendacione preditum fore cognovimus, eundem igitur tanquam virum idoneum et benemeritum ad preposi­turam et canonicatum in ecclesia Waciensi, nunc per trans­lacionem tidelis nostri reverendi domini Archangeli de Vari­castris eorundem prepositure et canonicatus veri et legittimi possessoris ad episcopatum ecclesie Scardonensis factam de iure vacantes auctoritate iuris patronatus nostri regalis, quod gene­raliter in omnibus regni nostri ecclesiis instar dominorum regum Hungarie, nostrorum scilicet precessorum habemus, duxi­mus nominandum et eligendum, imo nominamus et eligimus presencium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris, reve­rendo in Christo patri domino Nicolao episcopo dicte ecclesie Waciensis, necnon capitulo eiusdem ecclesie harum serie stric­tissime mandamus, aliud nulla racione habere volentes, quatenus vos, domine episcope, statim acceptis presentibus huiusmodi pre­posituram et canonicatum prefato Mathie conferre, et de eisdem sibi vei procuratori suo legittimo eius nomine et nemini alteri providere, ipsumque vei dictum suum procuratorem in eisdem canonice instituere et coníirmare debeatis. Vos vero capitulum prefatum dicte ecclesie eundem Mathiam vei procuratorem suum legittimum, et neminem alium in dictam preposituram et canoni­catum servatis servandis acceptare, ac in realem possessionem eorundem prepositure et canonicatus admittere, stallo sibi in choro et voce in capitulo cum omni plenitudine iuris canonici assignatis, de universis eciam proventibus et redditibus eiusdem prepositure et canonicatus eidem vei procuratori suo eius nomine respondere et responderi facere debeatis et teneamini. Aliud non

Next

/
Thumbnails
Contents