Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
versus occidentem fuisse asseruisset; alt illis vero duabis metis, ut prefertur, ex utraque parte vie Chordawth existentibus se per eandem viam versus orientem divertendo et per bonum spácium ambulando procurator dicti capituli penes eandem viam plures metas cursuales et dupplicatas fuisse, sed diuturnitate temporum deletas et abolitas ac per pecora conculcatas extitisse, tamen nunc illám viam inter partes metam esse, sed eandem olym usque partém sinistram transivisse, illamque per populos de Wezeken perarratam fuisse, et sic viam novam et aliam ad terram capituli factam esse asseruisset; ulterius autem per eandem viam usque ad locum, ubi eadem via ad dexteram partém versus villám Damas diverteret, ambulantes, et de eadem via ad sinistram exientes (így), tamen orientalem plagam non dimittentes inter sata usque ad lutum Malassar vocatum procurator prefati capituli plures metas fuisse, sed easdem perarratas et deletas esse dixisset; ac tandem idem procurator capituli ab ipso luto Malassar versus septemtrionalem plagam per longum spácium ad lutum Gyaksaar ostendisset, ubi circa Gyaksaar duos metas terreas olim fuisse, et abinde per médium eiusdem luti ad fluvium Gron venisse asseruisset, tamen ad dictum lutum Gyaksaar pro facienda consignacione non ivissent eo, quod dictus officialis prefati Aladarii simulcum multis suis familiaribus et jobagionibus illuc prefatis regio et dicti capitali Budensis hominibus per sata ire et consignaciones facere restitisset et prohibuisset, atque in ea parte, in quantum videlicet dictum capitulum Strigoniense de prefata via Chordawth ad sinistram exivisset, ac ad lutum Gyaksaar ostendisset, contradixisset, obhoc idem homo regius dicto testimonio antedicti capituli ecclesie Budensis" presente prelibatum Aladar de Kyswarda contra annotatum capitulum agentem ad octavas festi beati Jacobi apostoli nunc venturas regiam evocasset in presenciam, raeionem contradictionis sue redditurum. A quibus quidem octavis festi beati Jacobi apostoli causa parcium prescripta partes inter easdem seriebus literarum nostrarum prorogatoriarumj ventilando ultimate ad dictas presentes octavas dicti festi beati Michaelis archangeli dilative attigisset. Tandem ipsis octavis instantibus prefatus Marcus de Meggyes procurator dicti capituli ecclesie Strigoniensis cum procuratoriis literis capituli eiusdem nostram veniendo in presenciam, raeionem premisse