Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

dies versus istas partes movisse et cesarem fuisse cum omni reli­qua multitudine illum subsecutum, bassam ipsum cum suis copiis Sopiam, cesarem vero in Plodyn appulisse, idque certissimum esse, quod ad hoc futurum novilünium, quod proxime sequetur, in vado prope Zmederw illos omnes affuturos. Quorum conatibus necessarium est nobis quamprimum occurrere et rebus nostris pro defensione regni nostri providere. Quare fidelitatem vestram requirimus, eique firmiter precipimus et mandamus, quatenus statim visis presentibus cum numero gencium prioril)us literis nostris vobis designato statim iter capere et festinantissime in oppidum Futhag, ubi eciam nos hiis diebus constitui volumus, ad vigesimum quintum diem date presencium módis omnibus convenire et comparere debeatis acturi nobiscum ea, que defen­sioni regni nostri videbuntur expedire. Dátum Bude, feria tercia proxima post festum sanctissime et individue Trinitatis, anno Domini millesimo quadringentesimo octogesimo tercio. Kivül: Nicolao et Aladario de Warada. Papíron, alján fedett pecséttel. 3. 1433. Közli: Illóssy J. 194. 1483. Buda, jun. 8. Mátyás király meghagyja Várdai Miklós­nak és Aladárnak, hogy fegyvereseikkel Futak helyett Szegeden gyülekezzenek. Commissio propria domini regis. Mathias, Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris egregiis dominis de Warada salutem et gráciám. Certifi­cati sumus in oppido nostro Fwthag, quo nos personaliter venire et fidelitatem vestram inter alios regnicolas cum gentibus con­venire prioribus literis nostris iusseramus, non esse eam rerum habundanciam, que nobis ex omnibus illis illuc conventuris suf­ficere posset. Eam ob rem mutató proposito constituimus omnes, ad quos scripsimus, et fidelitatem vestram ad loca magis habun­dancia convocare. Quare fidelitatem vestram requirimus, ut cum suis gentibus, quas iam preparasse non dubitamus, non ad Fwthag, sed ad Zegedinum convenire debeat, quo iam fidelem nostrum

Next

/
Thumbnails
Contents