Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
decz. 18. 1479. jan. 13 omnium nobilium comprovincialium acl iidem suam modo predeclarato a se prestitam fassus fuisset ex scitu et attestatus sic et taliter per omnia de premissis certitudinis veritatem, quemadmodum antefati commetanei prescriptarum possessionis Therebes et silvarum Nakol et Hozzyvevz. Quibus sic, ut premittitur, peractis, quia prefati vicecomes et iudices nobilium prescriptas silvas a prefato Johanne de Peren, per antefatos Egidium et Georgium de Charnavada modo pretacto occupatas fore comperissent, ideo exclusis et eiectis eisdem Egidio et Georgio de huiusmodi silvis prefatum Johannem de Peren rursus in dominium earumdem introduxissent et easdem eidem iui*e sibi incumbenti perpetue possidendas restatuissent et relinquissent. Nichilominusque dictus homo vestre serenitatis dicto nostro testimonio presente feria sexta proxime sequenti prefatos Egidium et Georgium de Charnavada in prescripta Halmy, necnon prefatos Nicolaum Bornemyzzya et Emericum de Egry in eadem Egry, ac Georgium de Dabocz in eadem Dabocz, atque Franciscum Kosa de Zyrma in eadem Zyrma, quemlibet eorum in porcione sua possessionaria possessionibus in eisdem habita contra prefatum Johannem de Peren ad octavas festi Epiphaniarum Domini nunc venturas, in dictis litteris vestre serenitatis prefixas, vestre serenitatis personalem evocasset in presenciam, racionem de premissis reddituros efíicacem, litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante, prenominatos jobagiones et familiarem ignobilem eorundem Egidii et Georgii eisdem statuere committendo, insinuassetque ibidem eisdem, ut sive ipsi octavis in eisdem coram vestra personali presencia compareant, iidem eciam Egidius et Georgius dictos eorum jobagiones et familiarem ignobilem statuant, sive non, eadem ad partis comparentis instanciam id faciet in premissis, quod iuri videbitur expediri. Seriem vero premissarum execucionum ad prescriptas octavas festi Epiphaniarum Domini vestre personali presencie suo modo fideliter duximus rescribendam. Dátum in festő beatorum innocentum (így) martirum, annd Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo. Lyukas, egérrágott pajnron, melyben körbe foglalt íj látszik vízjegyül, hátán pecsét maradványaival. 217. et BB. 75. Közli: Horváth S.