Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
vere in puro, aut cum litteris capituli et conventus in dominium earundem possessionum prescriptarum intromittere sew intromitti facere nollent vei non curarent quoquomodo, extunc iidem Egidius et Georgius contra eundem dominum Joliannem plebanum in fidefragio sew perjurio et excommunicacionis, aggravacionis et reaggravacionis sentenciis convincantur et convicti habeantur quasquidam sentencias et gravamina dominus vicarius Thassnadiensis pro tempore constitutus, contra annotatos Egidium et Georgium mediante lioc publico instrumento conferre atque dare possit et valeat. Hoc eciam adjecto, quod quia ipse idem dominus Johannes eidem Egidio et predecessoribus Georgii semper cum omni bono favore et conplacenciis amicabilibus tempore opportunitatis afíuisset, ideo ob meritum illarum proventus cujusdam vinee eorum altariste in Warallya habite et existentis anni scilicet istius, in qua quidem vinea quinquaginta medias vasorum ipsi iidem Egiclius et Greorgius provenire posse responderunt, eidem domino Johanni dare et colere permittere promiserunt, hoc declarato, quod si in dominio prefate vinee vei in recepcione vinorum ejusdem eundem dominum Johannem ipsi iidem Egidius et Georgius pacifice conservare et reditus seu proventus recipere permittere non possent vei non curarent quoquomodo, extunc de reditibus et proventibus eorundem in promontoriis Warallya ipsis provenire debentibus eidem domino Johanni sub obligamine et vinculo predictis tanta vina, quanta de vinea predicta seu quinquaginta in mutuum dare debeant et teneantur. Super quibus omnibus et singulis mihi notario publico subscripto extiterunt protestati ac pecierunt sibi ipsis mutuo per me notarium publicum subscriptum unum vei plura, publicum sew publica instrumentum sew instrumenta fieri et confici, quod et feci officio mei thabellionatus incumbente. Acta sunt hec et facta anno, indiccione die, mense, hora, loco et pontificatu, quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus et discretis ac circumspectis et providisdominis Yalentino Elekes magistro hospitalis beate Elisabeth sacraque imperiali auctoritate notario publico, Georgio capellanO' presbiteris, Demetrio Fabro vicejudice et Anthonio similiter Fabro jurato judice, Yalentino Waradi, Demetrio Gvlya civibus de eadem Nempthy, aliisque quampluribus íidedignis testibus. ad premissa rogatis et vocatis.