Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

fideliter rescribi volumus et mandamus. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, feria secunda proxima ante festum beate Margarethe virginis et martiris, anno Domini mil­lesimo quadringentesimo septuagesimo quarto, regni nostri anno decimo septimo, coronacionis vero undecimo. Papíron, alul fedett pecséttel. 3. 1387. Közli: Magyar Zs. — V. ö. a 100. számmal. 84. 1474. Olmücz, aug. 8. Mátyás király átírja és megerősíti a Magyar Balázs és Kinizsi Pál közt 1472. máj. 20-án létre jött fiúsítási, illetve kölcsönös örökösödési szerződést. Commissio propria domini regis. Nos Matliias, Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. me­morie commendamus tenore presencium significantes quibus expe­dit universis, quod fidelis noster egregius Paulus de Kynys nostrum veniens in conspectum exliibuit nobis quasdam litteras tidelis nostri magnifici comitis Stepliani de Batlior judicis curie nostre sub sigillo eiusdem autentico in pargameno in pendenti patenter confectas, quibus mediantibus idem Paulus ab una, ac fidelis noster magnificus Blasius Magyar waywoda parcium Transsylvanarum regni nostri ab altéra partibus quandam fra­ternam et amicabilem inter se confederacionem et contractum ac mutuam fassionem et disposicionem de et super universis bonis et juribus possessionariis eorundem in quibuscunque comitatibus regni nostri existentibus sub certis condicionibus et obligamini­bus necnon viis et módis iníerius in tenore earundem litterarum clarius specificatis in perpetuum fecisse dinoscuntur, tenoris infra­scripti, supplicando idem Paulus nobis humiliter, ut easdem lit­teras ratas, gratas et acceptas habentes litterisque nostris privi­legialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi faciendo premissis confederacioni, contractui, fassionique et disposicioni omnibusque aliis et singulis inferius in prefatis litteris contentis nostrum regium consensum prebere dignaremur pariter et assensum, qua­rum quidem litterarum tenor sequitur in hec verba: (következik

Next

/
Thumbnails
Contents