Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)
lum redigi decrevimus, ymmo revocamus retractamus, cassamus et in irritum' decernimus presencium per vigorem. Et quia nos dictum Johannem Wyzlai rebamur non causas aliquas tales arduas, sed patibulum ad caput suum adiudicari scire, causam prescriptam, et quia huiusmodi duellaris dimicacio et sentencia ipsa exorte (így) esse perhibentur, per nos unacum dominis prelatis et barronibus nostris sortiri volumus, mandamus igitur fidelitati vestre firmiter aliud omnino habere nolentes, quatenus receptis presentibus prefatas duellarem dimicacionem et sentenciam latam, ut premititur, perperam ex causis premissis enucclitas (így) revocare, retractareque et cassare módis omnibus debeatis, nec easdem alique execucioni demandari facere permittatis. Alioquin, si deinceps cum iisdem quitquam execucionis citum (így) fuerit, ea omnia incassum et irritum revocare curabimus. Preterea nos eosdem ne de cetero tali (így) in falso iudicio torqueantur, ab omni iudicio et iurisdictione ac quavis potestate tam vestra quam aliorum quorumcunque in iudicatu vices vestras gerenciumin perpetuum duximus eximendum (így) et exonerandos eosdem nostre tantummodo aut personalis presencie nostre iudicio reseruando. Ob hoc amodo deinceps annotatos Simonem, Nicolaum et Mathiam, necnon dominam Katherinam relictam condam Nicolai de Warda, matrem videlicet ipsorum, ac Paulum Farkas et Eliam Olaa occasione cuiuscunque facti, ad quorumvis instanciam iudicare vei vestro astare iudicatui, contra formám premisse nostre exempcionis artare et compellere, aut aliquam iurisdiccionem in eos exercere nusquam et nequaquam presumatis, et nec sitis ausi modo aliquali, si qui enim quitquam accionis vei quescionis contra ipsos habent vei habuerint, hii id coram nostra personali presencia ordine iudiciario prosequantur, ex parte quorum eaclem omnia contra ipsos querelantes meri iuris et iusticie ac debite satisfaccionis complementuni exhibebit, prout dictaverit ordo iuris. Secus ergo non facturi, presentibus perlectis, exhibenti restitutis. Dátum Sopronii, in festő beati Martini episcopi et confessoris. Anno Domini LXXII 0. Kívül: Ad egregium dominum Nycolaum de Zekcliw, Petrum de Forgalán. Thomam Zathay, Georgium Organaz nobilibus. Egykorú hézagos másolat (a papíron körben a mérleges vízjegy látszik.) 3. 1379. Közli: Németh E.