Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi feria sexta proxima post festum Asscensionis Domini proxime preteri­tum in dicto comitatu de Zabolch pariter procedendo, ab omni­bus, quibus decens et opportunum fuisset, diligenter inquirendo, talem de premissis sciyissent et experissent certitudinis veri tat em, quod premissa facta potenciaria sic et suo modo, prout videlicet et quemadmodum tenor litterarum ipsius vestre serenitatis conti­neret prescriptarum, facta et perpetrata extitissent, habitaque ipsa inquisicione iidem vestre serenitatis et noster liomines ibidem et eadem die memoratum Baynaldum de Rozgon in porcione sua possessionaria in possessione Tlias habita contra annotatum expo­nentem ad dictas octavas festi beati Jacobi apostoli nunc ven­turas in ipsius vestre serenitatis personalem evocassent presenciam, racionem de premissis redditurum efficacem, prefatos vero fami­liares et jobagiones suos eidem statuere committendo, litis pen­dencia, si qua foret inter ipsos, non obstante, insinuando ibidem eidem, ut sive ipse in dictis oetavis coram vestra personali pre­sencia compareat, et dictos familiares et jobagiones suos statuat sive non, eadem ad partis comparentis instanciam id faciet in premissis, quod juri videbitur expediri. Dátum octavo die diei inquisicionis, evocacionis et insinuaeionis prescriptarum, anno Domini supradicto. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival. 3. 1369. Közli: Magyar Zs. 55. 147ü. Buda, jún. 4. Mátyás király megerősíti a Magyar Balázs •dalmát-horvát bán és Kinizsi Pál közt létre jött örökbefogadási, illetve kölcsönös örökösödési szerződést. De commissione domini regis Bartholomeo Dragffy referente. Nos Mathias, Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. me­morie commendamus tenore presencium significantes quibus expe­dit universis, quod nostre maiestatis veniendo in conspectum fideles nostri magnificus Blasius Magyar, regnorum nostrorum Dalmacie et Croacie banus, ac egregius Paulus de Kynys, aule máj. 8,

Next

/
Thumbnails
Contents