Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
comitatus de Zabolcz, et eciam actores in hac re existunt, in una autem et eadem causa nemo iudex et actor esse potest, ideo premissorum execucionem per vos íieri volentes, fidelitati vestre íirmiter precipiendo mandamus, quatenus receptis presentibus, universis vicinis et commetaneis dicti possessionis Bach, ceterisque nobilibus conprovincialibus predicti comitatus de Zabolcz, ad unum certum et brevem terminum sedis iudiciarie eiusdem comitatus per vos ipsis partibus prefigendum, per modum proclamate congregacionis generális in eandem sedem iudiciariam vestri in presenciam convocatis, et ab eisdem ad ficlem eorum Deo debitam, fidelitatemque nobis, et sacro nostro regio diademati observandam, tacto dominice crucis signo, per eos coram vobis ac Stephano de Baka, vei Paulo Ormos de Komoro, aut Andrea de Mada, sin Blasio de Kerch aliis absentibus homine nostro, et testimonio conventus e.cclesie sancte crucis de Lelez, quod per ipsum conventum ad id serie presencium transmitti iubemus, partibus eciam predictis, (vei) earum legitimis procuratoribus, ante octo dies diei seu termini execucionis huiusmodi inquisicionis et attestacionis veritatis premissorum partes inter jxredictas tiende per unum ex vobis, scilicet iudicem nobilium in aliqua possessionum seu porcionum possessionariarum parcium earundem illac legittime convocatis et accersitis et presentibus prestando, predictam piscinam, necnon dictas particulas terrarum arabilium et pratorum, per prefatum Osualdum Koncz in dicto termino, cuius scilicet nondum preterisset revolucio annualis, a manibus dictorum exponencium modo quo supra occupatas fore conpereritis, extunc exclusis prius et eiectis predicto Osualdo Koncz de dominio eorundem, rursus et iterimi prefatos exponentes in dominium eorundem reintroducere, et easdem ipsis restatuere, reintroductosque in eisdem contra quoslibet illegitimos impetitores, et signanter contra prelibatum Osualdum Koncz tueri, protegere et defensare debeatis, nostre maiestatis in persona et auctoritate presentibus vobis in hac parte attributa, et iusticia mediante. Quibus habitis idem homo noster, presente dicto testimonio annotati conventus de Lelez pro actibus potenciariis iuxta vim et formám generális decreti, novissime in civitate nostra Pestiensi editi, evocet prefatum Osualdum Koncz contra annotatos exponentes nostram personalem in presenciam ad octavum diem festi ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA. X. K. 8 okt. 6.