Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
super se et cuncta bona sua assumpmendo, coram nobis personaliter constitutus proposuit et sponte confessus est in liunc modum: quod ipse pro quibusdam suis necessitatibus, ipsum ad presens urgentibus evitandis, et signanter pro redempcione aliarum possessionum suarum in districtu Cassoviensi (így) habitarum, demum quia Yalentinus Zokoly de Wassan a tempore iuventutis sue in cunctis necessitatibus suis semper et ubique fraternali favore affuisset, complacendoque non modicas temporibus et locis opportunis sibi exhibuisset, in futurumque exhibere anchelaret, ideo ipse acceptorum beneficiorum non inmemor, sed pocius vice pro ea remunerator esse cupiens, totales porciones suas possessionarias in possessionibus Zekwdwar, Macha et Kwthos vocatis in comitatu de Zarand existentibus habitas, ipsum iure hereditario contingentes, cum omnibus earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, silvis, nemoribus, aquis, aquarumque decursibus, molendinis et locis eorundem, aliisque quibuslibet, prefato Yalentino Zokoly de Wassan ac nobilibus domine Barbare consorti, necnon Gaspar, Balthasar et puelle Katherina vocate filiis eiusdem Valentini, heredibusque eiusdem et eorumdem universis, tum pro premissis suis necessitatibus ac fraternalibus complacenciis, tum etenim pro octingentis florenis puri auri hungaricalibus boni et iusti ponderis, plene ab eisdem, ut dixit, iam habitis et levatis, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas dedisset, donasset, perpetuasset atque vendidisset, ymmo dedit, donavit, perpetuavit atque vendidit coram nobis, nullum ius nullamque iuris proprietatem in eisdem porcionibus possessionariis sibi ipsi reservando, sed quamlibet iurisdictionem ac iuris proprietatem in prefatos Valentinum, dominam consortem ac filios suos predictos transferendo; assumpsitque eosdem in pacifico dominio earundem porcionuin possessionariarum, possessionibus in pretactis habitarum, contra quoslibet causidicos et impetitores temporibus perpetuis conservare, protegere et defendere propriis suis laboribus et expensis. Ubi autem conservare nollet, non posset, aut non curaret, ex tunc in pena periurii ac in facto succubitus duelli facti potenciális convincatur et convinci debeat eo facto. Ad que premissa prefatus Lucas sponte se obligavit coram nobis. In cuius rei memóriám firmitatemque per2*