Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

316. 1468. Székesfehérvár, szept. 4. Várdai István kalocsai bíboros érsek levele Várdai Miklós özvegyéhez, húgának Borbálának Losonczi Lászlóval leendő egybekeléséről és más családi és gazda­sági ügyeiről, Generosa domina glos nostra earissima. Novissimis diebus venerat ad nos Backiam magnifica domina relicta condam domini Alberti de Losoncz, et conclusimusque ac determinavimus cum ipsa, quod egregio filio suo Ladislao prima dominica nupciali post festum Epiphaniarum domini sponsam suam filiam vestram iure matrimonii restituemus ibidem in domo vestra Warada. Quamobrem bonum est atque consulimus, ut circa rem lianc iuxta honorem domus vestre superintendatis. Ceterum iobagiones vestri in Warada ut universum censum annualem, quem iuxta priorem disposicio­nem fratrum nostrorum solvere tenerentur, in aliam solucionem limitando commutaremus, videlicet quod quilibet ipsorum de una integra domo seu porta singulum unum florenum auri annuatim solvere tenerentur, ergo si id vobis piacet, et erit ad augmen­tum bonorum filiorum vestrorum, nobis quoque non displicet, sed melius esse videtur atque summe piacet, ut in hoc omnino peticioni ipsorum consenciatis, atque annuatis ipsis, ut de cetero de singulis portis solvant per unum florenum, et hunc censum pro anno presenti de medio eorum celerius exigi faciatis, ac cum ipsa pecunia filie vestre tradendo vestes de panno, ceteras(que) necessitates nupciarum minores debito tempore disponatis, maiores vero nobis disponenda relinquatis. Preterea conqueritur nobis Petrus Thegzes, quod quidam ex iobagionibus vestris ipsum interficere voluerit, et quod eciam a iobagionibus vestris sibi et iobagionibus suis per dies graves iniurie atque nocumenta et dampna irrogarentur, quod nobis certe eo displicet gravius, quanto scimus illum domui et filiis vestris fideliter servivisse, quare rogamus vos, ut si eciam servicia sua non piacet pre vobis, vei tamen intuitu nostri iobagionibus vestris inhibeatis, ne sibi et suis aliqua nocumenta inferant, sed pacifice cum ipsis maneant, ex parte vero illius et illorum qui sibi mortem inferre voluit, quive dampna, iniuriasque alias et nocumenta intulissent,

Next

/
Thumbnails
Contents