Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

ampliori documento comprobabat, sed eisdem juxta preexhibite unius littere inquisitorie vigore per eandem nostram personalem presenciam in premissis judicium et justiciam preberi supplica­bat, pro eo hiis perceptis prescriptas porciones possessionarias in dictis possessionibus Kekenyes et Waralya habitas, ac dicta molendina in dicto fiuvio Thwr decurrente, mediantibus aliis lit­teris nostris eidem actori restituere decernentes judicando com­misimus eo modo, ut antefati Georgius et Johannes vigesimo quarto se nobilibus, quilibet videlicet eorum duodecimo se, ita tamen, ut prefatus Georgius filius Dominici, vigesimo quinto die festi beati Georgii martyris in anno domini millesimo quadrin­gentesimo septuagesimo quarto venturo, annotatus vero Johannes filius ejusdem condam Dominici vigesimo sexto die ejusdem festi beati Georgii martyris in anno domini millesimo quadringente­simo septuagesimo septimo venturo, semper coram conventu ecclesie de Lelez super eo, quod ipse condam Dominicus, páter ipsorum et per consequens ipsi in totali premissa actione et acquisicione dicti actoris innocentes sint et existant penitus et immunes, sacramenta prestare, et tandem ipsarum juramentalium deposicio­num series, ut fuerit expediens, partes in litteris memorati con­ventus ecclesie de Lelez ad dictas octavas festi beati Georgii martyris in dictis annis venturas legitime perdurantes dicte nostre personali presencie reportari teneantur. Dátum Bude, septuage­simo die octavarum festi Epiphaniarum domini predictarum, anno ejusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival. 214. et B. 104. Közli: Illéssy J. V. ö. a 310. számmal. 304. 1468. Bács, márcz. 26. Várdai István Jcalocsai bíboros érsek Kisvárda város lakosainak szabadalom-levelet ad. Nos Stephanus miseracione divina sacro sancte Iiomane ecclesie presbiter cardinalis, ecclesiarum Colocensis et Bachiensis canonice unitarum archiepiscopus, locique eiusdem comes perpe­tuus, supremus cancellarius regie maiestatis etc. significamus 1474. máj, l: 1477. máj, 1! •

Next

/
Thumbnails
Contents