Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

ápr. 24. Kalló . . .) et Sigismundi filiorum suorum, si in infrascriptis persis­tere nollent, onera et quevis gravamina in se ipsis assummendo coram nobis personaliter (constituti) sunt confessi sponte et retule­runt in hunc modum: quod licet occasione et pretextu cuiusdam predii Mohosthelek vocati, in comitatu de Zabolch (existentis inter) ipsas partes certe lites exorte, et in curia nostra diucius, immo usque ad finálém conclusionem puta juramentalem deposicionem prout moris est ventillate, et alteri eorum videlicet Nicolao vei Simoni adiudicatum fuerit et processum, tamen ipsi ordinativa disposicione proborum virorum pacem (inter partes) amancium talem pacis et concordie devenissent, immo devene­runt unionem coram nobis, ut quitque octavo die festi Resur­rectionis domini (nunc venturi) in facto pretaeti predii quatuor probi et nobiles viri per partes ipsas equaliter eligendi, ac Andreas de Bothka tamque persona superintendens coram testimonio conventus ecclesie de Lelez, quod per ipsum con­ventum serie presencium illac transmitti iubemus, in loco per eosdem probos viros electos et prefatum Andreám de Bothka deputato, per formám arbitrii aut alias componerent, id et ea ambe partes acceptari et íirmiter observare deberent et teneren­tur. Casu vero, quo ipsi quatuor probi electi viri in huiusmodi dispo­sicione seu arbitramento concordes fieri non possent, nollent vei non curarent, extunc quitque prefatus Andreas de dicta Bothka tanquam persona superintendens causa in premissa deliberaret, componeret, ordinaret, seu finaliter concluderet, id ambe partes acceptare et pro rato ac firmo observare deberent et tenerentur, tali obiigaminis vinculo interposito, quod si qua parcium pre­dictarum predicto octavo die festi Resurrectionis domini nunc venturo suos arbitros eligere, et ad locum deputatum conducere, disposicionesque et ordinaciones aut arbitramenta eorumdem qua­tuor proborum electorum et prefati Andree de Bothka tamquam persone superintendentis acceptare, observare, et in eisdem persis­tere nollet, non curaret, aut quoquomodo negligeret, extunc huiusmodi pars non acceptans, seu in eisdem non persistens, contra partém premissa íirmiter acceptantem seu in eisdem per­sistentem, in quinquaginta marcis gravis ponderis, hoc est ducentis florenis auri, salva porcione judiciaria, ante litis ingressum depo­nendis convincatur et convicta habeatur eo facto, pretacteque lit-

Next

/
Thumbnails
Contents