Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
et ultronea earum voluntate sunt eonfessi: quod lieet inter partes predictas racione et pretextu iurium possessionariarum in possessionibus Elek, Saag, ac porcione in Wassan, necnon predio Zyntheeghaztbeleke, item porcionibus possessionariis in Beken, Thamaz, Belzerend et predio Cherepegkaz in de Zarand, necnon Kaka vocatis in de Bekes comitatibus adiacencium aliarumque rerum mobilium prefate domine Katherine sororis ipsorum a prefato condam Valentino de Zokol ac nobili domina Barbara matre eorumdem, filia videlicet condam Ladislai de Wassan ad ipsos devolutarum lites et controversie mote fuissent et suscitate, tamen tandem partes prelibate nonnullorum proborum hominum consiliis acquiescentes, racione prefatorum possessionum et porcionum possessionariorum ac aliarum rerum mobilium taliter inter se concordassent. Quod prelibate possessiones, porcionesque ac predia et jura possessionaria, necnon alie res mobiles paterne scilicet et materne, demptis ovibus et agnellis omnibus prefati Valentini patris eorum in tres coequales partes dividi debeant et sequestrari,. quarum una prefate domine Katherine consorti annotati Stephani de Isaka, alie vero due partes annotatorum Gaspar et Melchior cedi debeant et redundari. Hoc tamen adiecto, quod sepefata domina Katherina terciam equalem partém omnium illarum expensarum, quas prenominatus quondam Valentinus de Zokol et prelibati Gaspar et Melchior ad ratificacionem et reintegracionem possessionum et porcionum possessionariarum prenotatarum fecissent et in posterum facere contingeret, ac eciam omnium obligacionum et debitorum prefati condam Valentini patris eorum, que per probabilia documenta probari poterunt, tollerari debeat et sit obligata, ad que omnia premissa partes prenominate se se mutuo coram nobis sponte obligarunt. Et hoc non pretermisso, quod si Deo volente prefatum Stephanum filiam Nicolai, quod Deus avertat, sine heredum solacio ex hoc seculo migrari contigerit, et prefatam dominam Katherinam ad paternas lares aut ad alterum thorum transire contingerit, [eo tunc] . . solucionis sue ad terciam partém possessionum ac rerum et bonorum prefati condam Valentini de Zokol de rebus Katherine illac de dictis tantum, quantum illa solucio pensaret erga progenitoris et posteritates obiigaminis articulo mediante, quod si qua parcium predictarum huiusmodi compo-