Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
245. 1400. jún. 12. Országh Mihály nádor a Zichy Benedek és Majos Mihály között Dáró vára miatt folyó ügy tárgyalási rendjét meghatározza. i Nos Michael Orzag de Gwth, regni Hungarie palatínus et iudex Comanorum memorie commendamus per presentes, quod Benedictus de Zych personaliter ab una, parte vero ab alia egregius Michael Mayos de Daro modo simili personaliter coram nobis constituti sunt confessi in hunc modum: quod ipsi universas et quaslibet causas ipsorum, signanter racione et pretextu castri Daro vocati et eiusdem pertinenciarum in comitatu Tliolnensi adiacencium, quintodecimo die primi diei octavarum festi beati Georgii martiris proxime preteriti, hic in curia regia coram domino comite Ladislao de Palocz iudice curie regie, iuxta continenciam litterarum eiusdem comitis Ladislai prorogatoriarum pariter et obligatoriarum contra se se movere habuissent, de parcium voluntate ad vigesimum quintum diem descensus exercitus generális in proximo instaurandi, nostram in presenciam duxissent prorogandas, ymo prorogaverunt coram nobis eo modo, ut quitquid egregii magister Johannes de Korothna prothonotarius noster, aut Georgius filius Emerici de Zerdahely, Stephanus filius Pauli de Derekehe et Georgius de Cheel in ipso vigesimo quinto die descensus dicti exercitus generális in possessione Kethye vocata, in comitatu Simigiensi existente et habita, coram testimonio conventus ecclesie Simigiensis, quod per ipsum conventum ad id presencium serie transmitti petimus, auditis parcium proposicionibus, visisque et examinatis earundem juribus et litteralibus instrumentis, partes inter easdem causa in premissa facerent, disponerent, ordinarent et arbitrarentur, id ambe partes acceptare et pro rato habere deberent et tenerentur. Ubi vero eedem partes iuxta arbitrativam disposicionem dicti magistri Johannis ac aliorum predictorum proborum quoquomodo concordare non possent, ex tunc prefatus Michael quinto decimo die diei inliovacionis octavarum festi beati Michaelis archangeli proxime venturi, sive eedem octave celebrentur sive non, cum omnibus iuribus