Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
et supportata, tamen vos iam plura clampna et nocumenta occasione huiiismodi lucri camere populis et jobagionibus dicti archiepiscopatus intulissetis. Unde cum idem dominus archiepiscopus Colocensis ad nos, ut credimus, venturus sit, requirimus vos, quatenus receptis presentibus et premissis sic videlicet, quod a solucione huiusmodi lucri camere supportata sint prefati archiepiscopatus bona, stantibus et se habentibus, bona prefati archiepiscopatus interim, quousque prefatus dominus archiepiscopus ad nos reversus fuerit, impedire aut perturbare nolletis, res eciam, si quas occasione huiusmodi lucri camere aufferri fecistis, plene hiis, a quibus ablata sunt, restitui facere velitis. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, feria quinta proxima ante dominicam Ramispalmarum, anno domine M° quadringentesimo quinquagesimo octavo. Papíron, alul pecsét nyomaival. 3. 1255. Közli: Németh R. uas o. 1458. ápr. 6. A pécsi káptalan előtt Töttös László ügyvédeket váll. * Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis memorie commendamus, quod magnificus Ladislaus Thythews de Bathmonostra coram nobis personaliter constitutus, in omnibus causis suis et earum articulis, tam per ipsum contra alios, quam per alios quospiam contra ipsum, coram quovis judice et insticiario regni, ecclesiastico videlicet et seculari, in quibuslibet terminis a data presencium per anni circulum motis vei movendis, Johannem litteratum et Benedictum de Zenth Iwan, Thomam litteratum de Dab, Johannem Kak de Zenthmihal, Laurencium et Balthasar de Kezy, Benedictum ele Tharnok, Johannem Olah de Syde, Ladislaum Saska et Petrum Erdegh de Arányán, Gregorium de Lengel, Eliam castellanum de Mare, Johannem et Nicolaum de Sarogh, Andreám de Iwan, Georgium de Kethhel, Clementem de Pongracz, Benedictum Anthonium waywodas, Matheum AVycyak, Thomam litteratum de Demsed, Lucám Therek, Nicolaum Tóth et Danielem de Bessenew fecit, constituit et ordinavit suos veros