Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
< 1 1 aug. 5. aug. 23. quod ipsi, scilicet Ladislaus Thythews, ac altér Petrus de Nyres, Georgius Kethely, Dominicus de Thesla et Brictius filius eiusdem in totali premissa actione et acquisicione dictorum actorum innocentes essent penitus et immunes. Ex parte vero prefatorum jobbagionum suorum iudicium et iusticiam facere promti essent et parati. Et quia procuratores parcium predictarum eorum allegata nullo ampliori evidenti documcnto comprobare posse referebant, sed eis iuxta vigoribus prescriptarum trium litterarum inquisitoriarum per nos in premissis iudicium et iusticiam preberi postulabant, pro eo nos liiis perceptis iudicando commisimus eo modo, ut prefati Ladislaus Thythews, Petrus de Nyres, Georgius Kethely, Dominicus de Thesla et Brictius filius eiusdem Dominici clucentesimo et quinquagesimo se ita videlicet, quod quilibet eorum quinquagesimo se nobilibus sic, ut Ladislaus Thythews, Petrus de Nyres et Greorgius de Kethel duodecimo die festi beati Jacobi apostoli nunc venturi, Dominicus vero de Thesla et Brictius filius eiusdem, tricesimo die eiusdem festi super eo, quod ipsi in totali premissa actione et aquisicione dictorum actorum innocentes sunt et existant penitus et immunes, semper coram dicto conventu Saxardiensi sacramenta prestare; demum vero iidem Ladislaus Thythews, Petrus de Nyres, Georgius Kethely, Dominicus Tlieslay et Brictius filius eiusdem quintodecimo die ipsius iuramentalis deposicionis in possessione Abel, quod ex parte prefatorum jobagionum suorum, per se, aut per villicos ipsorum, vei ipse Ladislaus Thythews per suum officialem coram uno iudice nobilium dicti comitatus Tholnensis, cui serie presencium illac accedere iubemus, iudicium et iusticiam facere debeant et teneantur. Et tandem ipsius iuramentalis deposicionis ac iudicii et iusticie impensionis series, ut fuerit expediens, partes in litteris memorati conventus Saxardiensis et iudicibus nobilium dicti comitatus Tholnensis ad octavas dicti festi beati Jacobi apostoli legitime perdurantes, eidem nostre personali presencie reportare teneantur. Dátum Bude, quinquagesimo quinto die octavarum festi beati Georgii martiris predictarum, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto. Papíron, zárlatán fedett pecséttel. 213. 2769. Közli: Németh R. A papírban a mérleges vízjegy. Az malter Petrus« a 2-ik sorban Töttös Péterre utal, kit a halál kiállított a peres felek közül. V. ö. a 244. számmal.