Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
xinia post dominicam Judica, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto. — Unde nos amicabilibus peticionibus prefati comitis Ladislai de Palocz iudicis curie vestre serenitatis in omnibus satisfacere volentes, ut tenemur, una cum prefato Emerico Baran homine vestro nostrum hominem, videlicet religiosum virum fratrem Bartholomeum sacerdotem, unum ex nobis, ad premissa peragenda nostro pro testimonio fide dignum duximus destinandum. Qui exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria quarta proxima post festum Resurrectionis domini proxime preteritum in dicto comitatu Symigiensi simul procedentes, ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus eiusdem comitatus hominibus palam et occulte diligenter inquirendo, dempto modo dampnorum, premissa suo modo rescivissent, prout ipsi comiti Ladislao de Palocz iudici curie vestre serenitatis dictum extitisset, et sicuti tenor litterarum eiusdem per omnia contineret prescriptarum. Habitaque ipsa inquisicione, eodem die idem homo vestre serenitatis, presente dicto nostro testimonio, prefatum Georgium filium Emerici de Zerdahel in possessione liacl vocata contra annotatos exponentes ad dictas octavas festi beati Georgii martiris nunc venturas regiam evocasset in presenciam, racioncm de premissis redditurum efficacem, litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante, insinuassetque ibidem eidem, ut sive ipse in dictis octavis coram vestra serenitate compareat sive non, vestra serenitas ad partis comparentis instanciam id faciet in premissis, quod iuri videbitur expediri. Dátum octavo die diei inquisicionis, evocacionis et insinuacionis predictarum, anno domini supradicto. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival. 17. 17. Közli: Németh R. 239. 1405. máj. 0. Fehérmegye bíráinak jelentése az TJjlaky Miklós vajda által Osi birtokon elkövetett, Albert veszprémi püspök által panaszolt hatalmaskodások ügyében tartott vizsgálatról. Serenissimo principi et domino domino Matliie Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. regi domino ipsorum gracioso Joannes Vas de Dinye ac Thomas Yincze de Szent György ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA. X. K. 22 ápr. 3. ápr. 17,