Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
et contulisse dinoscimur. Aliam verő capituli ecclesie Budensis super legitima statucione dicte possessionis Adon vocate, ac prediorum predictorum et vadi Lorew nuncupati pertinenciarumque earumdem, nullo contradictore apparente, eisdem Blasio et Ölemen ti Magyar, ipsorumque heredibus premisse nostre donacionis titulo facta sigillo eiusdem inpendenti consignatam, tenorum infraseriptorum, supplicans nostre maiestati idem Blasius Magyar humiliter, ut nos preseriptas utrasque litteras et omnia in eis contenta ratas, gratas et accepta babere, litterisque nostris privilegialibus de verbo ad verbum inseri et inseribi facere, ac pro eisdem Blasio Magyar et Clemente similiter Magyar fratre suo carnali ipsorumque heredibus universis innovando valituras confirmare dignaremur. Quarum quideni litterarum unius, scilicet nostri tenor talis est: Nos Mathias Dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod et si omnibus fidelibus nostris condigna mercedum retribucione respondere teneamur, multo magis tamen conveniencius est horum merita nos largioribus prosequi munificenciarum donis, qui inter ceteros sinceriori fidelitate, ampliorique exhibicione famulatuum se reddunt multipliciter insignitos. Considerantes itaque et in nostre mentis cogitacione revolventes nmltimodas fidelitates et fidelium obsequiorum gratuita merita fidelis nostri dilecti egregii Blasii Magyar, capitanei parcium superiorum regni nostri, per eum primum illustri condam domino Johanni de Hwnyad comiti Bistriciensi, alias prefati regni nostri Hungarie gubernatori, genitori nostro carissimo felicis reminiscencie usque ad vite sue tempóra, tandemque ut omnipotenti piacúit eodem domino genitore nostro de hoc mundo sublato, et nobis ad régimén huius regni nostri Hungarie sublimatis, in multiplicibus arduis rebus nostris et regni nostri fidei sue commissis ac nonnullis exercitualibus expedicionibus, sive contra Bobemos dictas partes superiores regni nostri in prédám diripientes, sive alios nostros et eiusdem regni nostri inimicos instauratis, cum omni constancia, fidei et sollicitudine indefessa, precipueque in tutaniine et defensione dictarum parcium superiorum regni nostri stúdiósa animositate et ferventi aniiní sui zelo maiestati nostre sacreque corone nostre exhibitas et impensa, quibus se nobis gratum reddere studuit pariter et ZICHY-^SALÁD OKMÁNYTÁRA. X. K, 21 Buda, 1464. máj. 13,