Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
1. 1438. jan. 30, A budai káptalan előtt Tornai István, Telegdi Miklós és társaik a Tornai Szilveszterné-féle örökség ügyében egyezségre lépnek. Nos capitulum ecclesie Budensis memorie commendantes tenore presencinm significamus, quibus expedit universis, quod egregius Stephanus filius Silvestri de Thorna in sua, necnon Benedicti (et) Johannis filiorum, ac nobilium puellarnm Elizabeth, Sophia et Adviga vocatarum, űliarum eiusdem Silvestri personis, quorum onera in subscriptis super se recipiendo ab una, ac egregius Nicolaus de Tlielegd sua, ac domine Katherina, matris eiusdem personis, cuius onus modo simili super se recipiendo ab altéra partibus coram nobis personaliter constituti, sponte confessi sunt in kunc modum: quod quamvis iidem Stephanus íilius Silvestri et alii pretacti fratres sui, racione et pretextu dotis et rerum parafernalium, ac iuris quartalicii condam nobilis domine Susanna vocate, íilie scilicet condam Benedicti Czwdar de Olnod, ex nobili domina Katlierina nuncupata, sorore uterina condam Ladislai filii Johannis filii Dosa de Debreczen procreata, ava utputa ipsorum Stephani et aliorum predictorum fratrum eiusdem, in possessionibus Hwzywmoch, partim in Zabowch partim vero in Byhoriensi, necnon Theglas, Zobozlo, Hathaz, Hegyes, in Zabowch et Sámson vocatis, in Byhoriensi predictis comitatibus existentibus habitis, prefatum Nicolaum de Thelegd, primum in presenciam domini vicarii ecclesie Agriensis, ac demum pro riquisicione et determinacione eiusdem in presenciam dominorum prelatorum, baronum, nobilium et procerum regni traxerit in causam, ipsasque dotes et res parafernales, ac iura quartalicia possessionibus in predictis coram eisdem iudicibus optinuerit, ZICHY-CSALÁD OKMÁNYTÁRA. X. K. 1