Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
1450. ul. 12. 3450. aug. eleje ut tenetur, una cum Luca de Ladharth homine ipsius domini palatini, per ipsum de curia regia specialiter transmisso, religiosum virum fratrem Blasium sacerdotem, unum videlicet ex ipsis, ad premissa peragenda ipsorum pro testimonio fide dignum duxisset destinandum; qui tandem exinde ad ipsum conventum reversi, eidein consona voce retulissent isto modo: quod ipsi die dominica preterito ante festum beate Margarete virginis, in anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo preteritum in eoniitatu Tholnensi procedendo, a nobilibus et ignobilibus quibuslibetque et aliis hominibus eiusdem comitatus, a quibus decens et opportunum fuisset, palam et occulte diligenter inquirendo, talem de premissis scivissent veritatem, quod omnia premissa et quevis premissorum singula sic et suo modo acta, facta et perpetrata fuissent, veluti dicto domino palatino dictum extitisset, et ut ea tenor litterarum eiusdem domini palatini continuisset predictarum; his itaque rescitis, die in eadem, prefatum Ladislaum Thevthevs de Bathmonostra in prefato oppido suo Mare vocato contra prefatos Franciscum et Ladislaum de Gywla ad octavas festi beati Jacobi apostoli in dicto anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo, eiusdem domini palatini citassent in presenciam, racionem de premissis redditurum efficacem. In quibus quidem octavis festi beati Jacobi apostoli causa parcium prescripta partes inter easdem serie litterarum eiusdem domini palatini prorogatoriarum ventilata, ad octavas festi Epiphaniarum domini tunc preteritas prorogata devenisset; ad quas quidem octavas festi Epiphaniarum domini prefatus Ladislaus Thevthevs, per Georgium de Monyorod (cum) litteris procuratoriis dictorum actorum in personis eorundem congruis diebus ipsarum octavarum coram eodem domino Ladislao palatino exspectatus, eiusdem in presenciam non venisset neque misisset, se mecliantibus dictis litteris ejusdem palatinalibus exinde confectis in iudicio aggravari permittendo, quibus quidem litteris antefatus procurator dictorum actorum in personis eorundem annotatum in causam attractum regiam in presenciam evocari facere, et ex parte eiusdem eisdem per nos in premissis juris equitatem peder a t impartiri. Et quia idem in causam attractus ad premissa vice secundaria evocandus fore visus fuerat, pro eo annotatum conventum ecclesie Pechwaradiensis litteratorie pecieramus dili-