Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)
coronacionem nostram edito illud ordinatum sit, ut castella iii regno nostro Hungarie post obitum condam serenissimi principis domini Alberti regis Hungarie predecessoris nostri erecta, ex quibus nulla defensio regni penderet, vei que in confinibus eiusdem regni non essent, distraherentur, tamen quia fidelis noster egregius Ladislaus Thithus de Batlmionostora in conspectum nostre maiestatis veniendo declaravit, qualiter in dicto Bathmonostora oppido suo, in comitatu de Bodrog existente, dudum alias quoddam castellum erexisset non facultate propria, sed ex annuencia condam serenissimi principis domini Sigismundi regis Hungarie similiter predecessoris nostri, haberet quidem super huiusmodi annuencia et litteras prefati domini Sigismundi regis, sed et illud retulit, quomodo in dicto castello opus lapideumquoque non parvo laboré fecisset, nos ideo tum liiis respectibus tum vero consideratis fidelibus serviciis dicti Ladislai Thithus, que ipse huic regno nostro Hungarie et sacre eius corone, nobisque postquam régimén huius regni nutu Dei adepti sumus, in multis rebus ardius impendit, supplicacionibus ipsius Ladislai Thithus regia benignitate inclinati, de consilio prelatorum et baronum nostrorum, eidem Ladislao Thithus id duximus annuendum et concedendum, ut ipse prescriptum castellum in predicto oppido suo Bathmonostora erectum muro füleire, necnon propugnaculis ac fossatis et menibus, ceterisque necessariis edificiis, que ad opus castri lapidei requiruntur, munire et construere, munitum vero et constructum ipse ac filii et heredes sui universi iure perpetuo et irrevocabiliter, instar aliorum iurium suorum, tenere et possidere valeat atque possint, immo annuimus et concedimus, salvo iure alieno, harum litterarum nostrarum vigore et testimonio mediante. Dátum Bude, feria tercia proxima post dominicam Quasi modo, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, regni nostri anno septimo, coronacionis vero primo. Ex deliberacione baronum. Papíron, alul pecsét nyomaival. 213. 2761. Közli: Magyar Zs. A papiron vízjegy, nyélen lógó kör, ebben mérleg.