Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

dirique vei dampnificari facere nusquam et nequaquam presumatis gracie nostre sub obtentu. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum in Futhak, feria secunda proxima post festum sancte Trinitatis, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo tercio. Papíron, alul pecsét maradványaival. 218. 133. Közli: Magyar Zs. 207. 1403. Szentmárton, jún. 11. Losoncéi Albert az eszenyi pálos monostornak adományozza a szentmártoni tiszai révjog felét. Nos Albertus de Losoncz memorie commendamus, tenore presencium significantes quibus incumbit universis, quod quia nos salutem et refrigerium animarum nostrarum, quemadmodum ceteri Christi fideles, pre omnibus rebus temporalibus cupientes et desiderantes, beateque virgini et gloriose Marié semper humiliter et devote cum honoribus obviantes, propterea terram ^beate Marié virginis, in territoriis possessionis Ezen fundate, pio et salubri devoto volumus occurrere, medietatem trajecti nostri nautalis, quod in vulgo Rewhelethseg dicitur, in fluvio Thycic penes possessionem nostram dictam Zenthmarton decurrente, dicto claustro beate Marié Virginis, in dicto territorio posses­sionis Ezen fundate, fratribusque lieremitis in eodem commo­rantibus perpetue et irrevocabiliter concessimus, ymo damus, donamus, contulimus et conferimus in perpetuo tenendam, possi­dendam pariter et habendam in sempiternum duraturum. Quo­circa vobis officialibus nostris, vicesque eorum gerentibus in dicta possessione nostra Zenthmarton sepedicta, in presenti existentibus, in futurumque constituendis, committimus firmiter et mandamus, quatenus dictam medietatem trajecti nautalis fiuvii Tliycie, modo quo supradicto, dictis claustro beate Marié virginis, in territorio possessionis Ezen sepedicte fundate, et fra­tribus lieremitis in eodem existentibus, successoribusque eorum universis resignari facere debeatis. Secus non facturi. Pro cuius certitudinis rei firmitate, presentes nostras litteras patentes, sigilli nostri pendentis munimine fecimus consignari. Dátum in

Next

/
Thumbnails
Contents