Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

200. Í4(i'i. Tolnavár. ápr. 1. Pálóczi László országbíró előtt minőkét Losonczi László Bálványos vára és tartozékaiban birt jogaikról Várdai István érsek és rokonai javára lemondanak. Nos comes Ladislaus de Palocz, iudex -curie serenissimi prineipis domini Mathie Dei gracia regis Hungarie. Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus, quod egregii Ladislaus filius condam Desew waywode, ac altér Ladislaus filius condam Ste­phani de Losoncz, egregii Sigismundi, fratris prefati Ladislai filii Desew carnalis, ac Francisci filii alterius Ladislai filii Ste­phani de eadem Losoncz, oneribus et quibusvis gravaminibus, si iidem in subscriptis quoquomodo persistere nollent, per omnia super se ipsos assumptis, coram nobis personaliter constituti, sponte per eosdem confessum extitit et relatum in hunc modum: quod quia reverendissimus in Christo páter dominus Stephanus, Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum archiepisco­pus, locique eiusdem Colocensis comes perpetuus, castrum Balwa­nus vocatum, cum omnibus oppidis, villis, possessionibus, scilicet Nemethy, Zaznyres, Waralya, Chaba, Wycze, Zenthmarthon, Fyzes, (lerla, Zenthbenedek, Bathon, Kewthke, Zombathtelke, Chobthelke, Wasarhel, Mykola, Kamaras, Mezewzombathtelke, Zenthjacab, Kereles, Kenthelke, Arokalya, Zereth et Thofalwa in partibus Transsilvanis, in comitatibus Zolnok, Doboka et Kolos vocatis habitis et existentibus, cum omnibus prediis et quibusvis utilita­tibus ad easdem spectantibus, ipsos utputa et dictum dominum Stephanum archiepiscopum, ac Nicolaum, Simonem et Pelbartum filios condam Nicolai, filii Nicolai de Warada, fratris patruelis eiusdem, iure hereditario equaliter concernentibus et contingenti­bus, a manibus alienis cum magnis laboribus, fatigis et expensis propriis, iure mediante reobtinuisset et reacquisivisset, iusque et domínium pacificum eiusdem castri et pertinenciarun suarum tinaliter assecutus et adeptus fuisset; obhoc ipsi, scilicet uterque Ladislaus de Losoncz in recompensam omnium smgulorum et satisfactionem premissarum expensarum, volentes eidem domino archiepiscopo et fratribus suis prenotatis, simili amicicie et fra-

Next

/
Thumbnails
Contents