Kammerer Ernő: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. X. (Budapest, 1907.)

et usi fuissent; tamen nunc, videlicet in anno, cujus nondum preteriisset revolucio, magnificus Stephanus de Peren, unacum domino Katlierina vocata, genitrice sua carissima, Nicolao et Petro fratribus suis uterinis nescitur, quo moti consilio, inhabi­tatores pertinenciarum predicti castri et oppidi Mwnkach ab usu earundem silvarum glandinosarum inhibuissent, easque eisdem uti non permitterent, sed a sibi ipsis minus juste et indebite occupassent, ac universas decimas porcorum ad easdem silvas •causa inpinguacionis abductos per certos íamiliares ipsorum, vide­licet Johannem . . wayd de Zentlimiklos, Michaelem Stanizlo, Blasium et Petrum filios ejusdem Johannis decimari fecissent, in quibus mille et ducentorum florenorum auri dampna intulis­sent, potencia mediante, in prejudicium et dampnum dicte domine exponentis valde magnum. Licet prosecucionem causarum comiti vei vicecomiti dicti comitatus de Beregli mandare consveverimus, tamen quia comites et vicecomites illius comitatus íamiliares annotate domine genitricis nostre existent, igitur ipsis mandare non convenit, execucionemque premissorum per vos fieri volumus. Supplicatum itaque extitit majestati nostre pro parte annotate exponentis, ut eidem circa premissa de condigno juris remedio providere dignaremur. Et quia nos hujusmodi inhibiciones ac silvarum occupaciones, decimas porcorum invasiones, ac actus potenciarios per quempiam regnicolarum nostrorum committi et patrari, commissosque et patratos simpliciter et impune pertransire nolumus, igitur fidelitati vestre íirmiter precipiendo mandamus, quatenus agnita presencium noticia, universis vicinis et comme­taneis dictorum castri et oppidi Mwnkach, ceterisque nobilibus conprovincialibus dicti comitatus, quibus decet et licet, ad unum certum et brevem terminum sedis vestre judiciarie, per vos ipsis partibus prefigendum, more proclamate congregacionis generális vestri in presenciam insimul convocatis, ab eisdem ad fidem eorum Deo debitam, fidelitatemque nobis et sacro nostro regio diademati observandam. tacto dominice crucis signo per eos coram nobis ac Simoné vei Tlioma aut Michaele sin Brictio de Posa­haza aliis absentibus homine nostro et testimonio conventus ecclesie de Lelez, quod per ipsum conventum ad id presencium serie transmitti jubemus, partibus eciam predictis vei earum legitimis procuratoribus, ante octo dies diei seu termini inquisi-

Next

/
Thumbnails
Contents